[IDEM libro septimo digestorum. ]
[同人,《学说汇纂》第七卷] 处于家父权下的两个儿子各自独立拥有作为特有财产的奴隶。
§40.1.7.prDuo filii familias peculiares seruos separatim uterque habebant: ex his alter seruulum suum peculiarem uiuo patre manumisit: pater utrique testamento peculium praelegauerat.
其中一个儿子在父亲在世时,解放了属于自己特有财产的小奴隶。 父亲曾通过遗嘱向他们两人各自前遗赠了特有财产。
quaerebatur, seruus iste utrum amborum, an eius a quo manumissus erat libertus esset.
有人提出疑问:该奴隶是属于他们两人的共同解放奴隶,还是属于解放他的那个人的解放奴隶。
respondit, si prius testamentum pater fecisset, quam filius eum liberum esse iussisset, unius esse libertum, ideo quod eum quoque in peculio legasse uideretur: sed si postea testamentum pater fecisset, non uideri eam mentem eius fuisse, ut eum, qui manumissus esset, legaret eumque seruum, quoniam praelegatus non esset, mortuo patre amborum seruum fuisse.
[阿尔费努斯]回答道,如果父亲在儿子命令该奴隶获得自由之前就已经立下了遗嘱,那么他就是其中一人的解放奴隶,因为父亲似乎已将该奴隶也包含在特有财产中一并遗赠了;但如果父亲是在那之后立下遗嘱的,则不认为父亲有遗赠已被解放者的意图,而该奴隶由于未被前遗赠,在父亲死后便成了两人的共同奴隶。