[PAULUS libro uicensimo secundo ad edictum. ] §4.9.6.prLicet gratis nauigaueris uel in caupona gratis deuerteris, non tamen in factum actiones tibi denegabuntur, si damnum iniuria passus es.
[保罗,《告示评注》第二十二编] 即使你是免费乘船旅行或在旅店免费留宿,但如果你遭受了不法损害,事实之诉仍不会对你予以拒绝。
§4.9.6.1Si seruo meo in naue uel in caupona utaris et damnum mihi det uel furtum faciat, quamquam et furti actio et damni iniuria mecum sit, haec tamen actio, quia in factum est, etiam serui mei nomine aduersus te competit.
如果你在船上或旅店中雇佣我的奴隶,而他给我造成了损害或犯下了窃盗,尽管我同时享有针对你的窃盗之诉和不法损害之诉,但由于此项诉讼是事实之诉,因此即使是因我奴隶的行为,亦可针对你提起。
idem dicetur, et si communis sit: tu tamen quod mihi praestiteris eius nomine, uel communi diuidundo uel pro socio actione, aut si partem eius uel totum conduxisti, etiam ex conducto habebis me obligatum.
如果他是共有奴隶,也适用同样规则;然而,对于你因他的行为向我支付的赔偿,你可以通过共有物分割之诉或合伙之诉使我承担义务,或者,如果你租赁了他的部分或全部,你亦可通过租赁之诉使我承担义务。
§4.9.6.2Sed si damnum in eo datum sit ab alio, qui in eadem naue uel caupona est, cuius factum praetor aestimare solet, non putat Pomponius eius nomine hanc actionem utilem futuram.
但是,如果在同一艘船或旅店里的另一个人(法官通常要评估其行为)对该奴隶造成了损害,庞波尼乌斯认为,不能因他的行为而使这项诉讼成为准用诉讼。
§4.9.6.3In factum actione caupo tenetur pro his, qui habitandi causa in caupona sunt: hoc autem non pertinet ad eum, qui hospitio repentino recipitur, ueluti uiator.
旅店主根据事实之诉对那些为了居住而留宿在旅店中的人的行为承担责任;但这不适用于因临时的住宿而被接待的人,例如旅行者。
§4.9.6.4Possumus autem furti uel damni iniuriae actione uti cum nautis, ut certi hominis factum arguamus: sed una contenti esse debebimus, et si cum exercitore egerimus, praestare ei debemus actiones nostras, quamuis ex conducto actio aduersus eos competat exercitori.
此外,我们也可以对船员提起窃盗之诉或不法损害之诉,以便指控特定个人的行为;但我们必须满足于其中一种诉讼。 如果我们对船舶经营人提起诉讼,我们必须向其转让我们的诉权,尽管经营人对那些船员已经享有基于租赁合同的诉权。
sed si absolutus sit exercitor hac actione, deinde agatur cum nauta, exceptio dabitur, ne saepius de eiusdem hominis admisso quaeratur.
但是,如果经营人在此项诉讼中被判无罪,随后又对船员提起诉讼,则将授予抗辩,以免对同一个人的同一罪行进行多次审理。
et contra, si de admisso unius hominis actum sit, deinde in factum actione agatur, exceptio dabitur.
反之,如果已就某个人的罪行提起诉讼,随后又提起事实之诉,也将授予抗辩。