[MARCIANUS libro singulari de delatoribus. ] §39.4.16.prInterdum nec uendendus est is seruus qui in commissum cecidit, sed pro eo aestimatio a domino danda est.
[马尔奇安,《密告者单行书》] 有时,对于落入没收处境的奴隶,不应予以变卖,而应由其主人支付其估价。
diui enim Seuerus et Antoninus rescripserunt, cum is seruus, qui actum domini gessisse diceretur, in commissum cecidisset, uenire non debuisse, sed pro eo uiri boni arbitratu aestimationem oportuisse dari.
因为神君塞维鲁和安东尼努斯曾批复,当据说代行主人事务的奴隶落入没收处境时,本不应当予以变卖,而应当按照正直人士的裁决支付其估价。
§39.4.16.1Idem autem eadem epistula rescripserunt, si quis inprofessus seruus fuerit et probabitur in commissum cecidisse, et aut uxorem corrupisse domini dicatur aut aliud quid grauius admisisse, ut cognoscat procurator et, si in his causis esse compertus sit, aestimetur et ad poenam domino tradatur.
同两位皇帝在同一信函中也曾批复:如果某个未申报的奴隶被证实已落入没收处境,且据说其勾引了主人的妻子或犯下了其他更严重的罪行,则代理官应当审理此案,若查明确实存在这些情节,则应在对其进行估价后,将该奴隶移交给主人进行惩罚。
§39.4.16.2Idem diui Seuerus et Antoninus rescripserunt mancipiis commissis res peculiares non esse in eadem causa nisi hoc, quod proprio nomine in causam commissi incidit.
同两位神君塞维鲁和安东尼努斯也曾批复:在奴隶被没收的情况下,他们的特有财产并不处于同样的被没收状态下,除非该财产本身就因自身原因而落入被没收的境地。
§39.4.16.3Quotiens quis mancipia inuecta professus non fuerit siue uenalia siue usualia, poena commissi est, si tamen nouicia mancipia fuerint, non etiam ueterana.
凡是有人未申报输入的奴隶(无论是用于出售还是用于自用),都将受到没收的处罚,但这仅限于新进奴隶,而不包括老资格奴隶。
sunt autem ueterana, quae anno continuo in urbe seruierint: nouicia autem mancipia intelleguntur, quae annum nondum seruierint.
老资格奴隶是指在罗马城内连续服务满一年的人;而新进奴隶则被理解为服务尚未满一年的人。
§39.4.16.4Serui, qui in fuga sunt, in commissum non cadunt, cum sine uoluntate domini fines egressi sunt: et ita principalibus constitutionibus cauetur, sicut diuus quoque Pius saepissime rescripsit, ne, inquit, in potestate seruorum sit inuitis uel ignorantibus dominis fugae se tradendo potestati dominorum se subtrahere.
处于逃亡状态的奴隶不属于没收的对象,因为他们是在违背主人意愿的情况下跨越边境的。 皇帝宪令对此也做出了规定,正如神君庇护也经常在批复中写道:“他说,免得奴隶们在主人违背意愿或不知情的情况下,通过自行逃亡而摆脱主人的支配,这不应当属于奴隶们的能力范围。
§39.4.16.5Licet quis se ignorasse dicat, nihilo minus eum in poenam uectigalis incidere diuus Hadrianus constituit.
” 即便有人声称自己对此并不知情,神君哈德良依然规定该人应受到关税的处罚。
§39.4.16.6Diui quoque Marcus et Commodus rescripserunt non imputari publicano, quod non instruxit transgredientem: sed illud custodiendum, ne decipiat profiteri uolentes.
神君马克奥里略和康茂德也曾批复:不能将未向过境者说明规则一事归咎于征税人;但必须遵守这一条,即他不得欺骗那些有意愿申报的人。
§39.4.16.7Species pertinentes ad uectigal: cinnamomum: piper longum: piper album: folium pentasphaerum: folium barbaricum: costum costamomum: nardi stachys: cassia turiana: xylocassia: smurna: amomum: zingiberi: malabathrum: aroma Indicum: chalbane: laser: alche: lucia: sargogalla: onyx Arabicus: cardamomum: xylocinnamomum: opus byssicum: pelles Babylonicae: pelles Parthicae: ebur: ferrum Indicum: carpasum: lapis uniuersus: margarita: sardonyx: ceraunium: hyacinthus: smaragdus: adamas: saffirinus: callainus: beryllus: chelyniae: opia Indica uel adserta: metaxa: uestis serica uel subserica: uela tincta carbasea: nema sericum: spadones Indici: leones, leaenae: pardi: leopardi: pantherae: purpura: item marocorum lana: fucus: capilli Indici.
涉及关税的品目:肉桂、长胡椒、白胡椒、五叶、外来叶、木香、木香豆蔻、穗甘松、图里亚肉桂、木肉桂、没药、豆蔻、生姜、青皮木香、印度香料、白松香、雷瑟香草、阿尔克、路西亚、萨尔戈加拉、阿拉伯条纹玛瑙、小豆蔻、木肉桂、细亚麻布、巴比伦皮革、帕提亚皮革、象牙、印度铁、卡帕苏斯纤维、各类宝石、珍珠、红缟玛瑙、雷石、风信子石、祖母绿、金刚石、蓝宝石、绿松石、绿柱石、龟甲、印度阿片或同类物、生丝、全丝或半丝织物、染色的卡帕苏斯帆布、丝线、印度阉人、雄狮、雌狮、豹、金钱豹、美洲豹、紫红染料,以及莫洛克羊毛、地衣染料、印度发丝。
§39.4.16.8Si propter necessitatem aduersae tempestatis expositum onus fuerit, non debere hoc commisso uindicari diui fratres rescripserunt.
神君两兄弟曾批复:如果因恶劣天气的迫切需要而将货物卸下,这不应当作为没收物而被追索。
§39.4.16.9Diuus quoque Pius rescripsit, cum quidam intra legitimam aetatem esse dicebat et usus causa mancipia duxisset et in sola professione errasset, ignoscendum esse ei.
神君庇护也曾批复:如果某人自称未满法定年龄,且是为了自用而带入奴隶,仅在申报中发生差错,则应当宽恕他。
§39.4.16.10Diui quoque fratres rescripserunt, cum quidam non per fraudem, sed per errorem in causam commissi incidisset, ut duplo uectigali contenti publicani seruos restituant.
神君两兄弟也曾批复:当某人并非出于欺诈、而是出于错误而落入没收处境时,征税人应当满足于双倍的关税并退还奴隶。
§39.4.16.11Magnus Antoninus rescripsit, si colonus uel serui domini praedii ferrum illicite in praedio fecerint ignorante domino, nulla poena dominum teneri.
大安东尼努斯曾批复:如果佃农或土地所有人的奴隶,在所有人不知情的情况下,在土地上非法制造铁器,所有人不承担任何处罚。
§39.4.16.12Si quis professus apud publicanum fuerit, non tamen uectigal soluerit, hoc concedente publicano, ut solent facere, diui Seuerus et Antoninus rescripserunt res in commissum non cadere: cum enim, inquiunt, professiones recitantur, commissum cessat, cum poterit satisfieri fisco ex bonis publicanorum uel fideiussorum.
如果有人已向征税人申报,但因征税人准许(如他们通常所做的那样)而未缴纳税款,神君塞维鲁和安东尼努斯曾批复:财产不落入被没收的境地。 因为他们说,一旦申报被登记,没收即告停止,因为国库可以从征税人或其担保人的财产中得到偿付。
§39.4.16.13Poenae ab heredibus peti non possunt, si non est quaestio mota uiuo eo qui deliquit: et hoc sicut in ceteris poenis, ita et in uectigalibus est.
如果在违法者生存期间没有提起诉讼,则不得向其继承人追索处罚;这一点与在其他处罚中一样,在关税处罚中也是如此。
§39.4.16.14Si quid autem indebitum per errorem soluentis publicanus accepit, retro eum restituere oportere diui Seuerus et Antoninus rescripserunt.
此外,如果由于付款人的错误,征税人收受了任何并非应付的款项,神君塞维鲁和安东尼努斯曾批复,征税人应当予以退还。