Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §39.1.1.pr-39.1.1.20

新工程宣告的要件、程序与效力

第 6098 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

阐明了新工程宣告(operis novi nuntiatio)的基本要件、程序与效力,结合了加固旧建筑或在海中建造等例外情形,并探讨了用益权人进行宣告的限制。

[ULPIANUS libro quinquagensimo secundo ad edictum.
[乌尔比安努斯,《告示注解》第五十二卷。
] §39.1.1.prHoc edicto promittitur, ut, siue iure siue iniuria opus fieret, per nuntiationem inhiberetur, deinde remitteretur prohibitio hactenus, quatenus prohibendi ius is qui nuntiasset non haberet.
]\n 本告示承诺,无论该工程是合法还是非法进行的,都应通过宣告予以禁止,随后,在宣告者不享有禁止权的范围内,解除该禁止。
§39.1.1.1Hoc autem edictum remediumque operis noui nuntiationis aduersus futura opera inductum est, non aduersus praeterita, hoc est aduersus ea quae nondum facta sunt, ne fiant: nam si quid operis fuerit factum, quod fieri non debuit, cessat edictum de operis noui nuntiatione et erit transeundum ad interdictum quod ui aut clam factum erit ut restituatur, et 'quod in loco sacro religiosoue' et 'quod in flumine publico ripaue publica factum erit': nam bis interdictis restituetur, si quid illicite factum est.
\n 然而,这一告示以及新工程宣告的救济手段,是针对未来的工程而非过去的工程而引入的,即针对那些尚未进行的工程,以防止其进行:因为如果已经进行了不应进行的工程,关于新工程宣告的告示便不再适用,而必须转向要求恢复原状的“因暴力或隐秘而为者”的禁令,以及“在圣地或信教之所而为者”的禁令,和“在公有河流或公有河岸而为者”的禁令:因为通过这些禁令,任何非法所为者都将得以恢复原状。
§39.1.1.2Nuntiatio ex hoc edicto non habet necessariam praetoris aditionem: potest enim nuntiare quis et si eum non adierit.
\n 根据本告示进行的宣告并不必然需要向裁判官提出申请:因为即使未向其申请,任何人也可以进行宣告。
§39.1.1.3Item nuntiationem et nostro et alieno nomine facere possumus.
\n 同样,我们既可以以自己的名义,也可以以他人的名义进行宣告。
§39.1.1.4Item nuntiatio omnibus diebus fieri potest.
\n 同样,宣告可以在任何日子进行。
§39.1.1.5Et aduersus absentes etiam et inuitos et ignorantes operis, noui nuntiatio procedit.
\n 而且,即使针对不在场者、反对者或对工程不知情者,新工程的宣告也有效进行。
§39.1.1.6In operis autem noui nuntiatione possessorem aduersarium facimus.
\n 然而,在新工程的宣告中,我们以占有者为相对人。
§39.1.1.7Sed si is, cui opus nouum nuntiatum est, ante remissionem aedificauerit, deinde coeperit agere ius sibi esse ita aedificatum habere, praetor actionem ei negare debet et interdictum in eum de opere restituendo reddere.
\n 但是,如果被宣告新工程的人在解除禁止前进行了建造,随后开始提起诉讼主张自己有权保持如此建造的状态,裁判官应当拒绝给予他诉权,并对他发出恢复工程原状的禁令。
§39.1.1.8Potest autem quis nuntiare etiam ignorans, quid opus fieret.
\n 此外,任何人即使不知道正在进行何种工程,也可以进行宣告。
§39.1.1.9Et post operis noui nuntiationem committunt se litigatores praetoriae iurisdictioni.
\n 而且,在新工程宣告之后,诉讼当事人便使自己服从于裁判官的管辖权。
§39.1.1.10Inde quaeritur apud Celsum libro duodecimo digestorum, si post opus nouum nuntiatum conueniat tibi cum aduersario, ut opus faceres, an danda sit conuentionis exceptio? et ait Celsus dandam, nec esse periculum, ne pactio priuatorum iussui praetoris anteposita uideatur: quid enim aliud agebat praetor quam hoc, ut controuersias eorum dirimeret? a quibus si sponte recesserunt, debebit id ratum habere.
\n 由此,塞尔苏斯在其《学说汇纂》第十二卷中提出了一个问题:在新工程宣告之后,如果你与相对人达成协议允许你进行工程,是否应当给予合同抗辩? 塞尔苏斯认为应当给予,且不存在私人的协议被视为优先于裁判官命令的危险:因为裁判官除了解决他们的争议之外,还想做些什么呢? 如果他们自愿退出这些争议,裁判官应当予以认可。
§39.1.1.11Opus nouum facere uidetur, qui aut aedificando aut detrahendo aliquid pristinam faciem operis mutat.
\n 通过建造或拆除某些东西而改变工程原有面貌的人,被视为在进行新工程。
§39.1.1.12Hoc autem edictum non omnia opera complectitur, sed ea sola, quae solo coniuncta sunt, quorum aedificatio uel demolitio uidetur opus nouum continere.
\n 然而,这一告示并不包含所有的工程,而仅包含那些与土地相结合的工程,其建造或拆除被视为包含新工程。
idcirco placuit, si quis messem faciat, arborem succidat, uineam putet, quamquam opus faciat, tamen ad hoc edictum non pertinere, quia ad ea opera, quae in solo fiunt, pertinet hoc edictum.
因此,人们一致认为,如果有人收割庄稼、砍伐树木或修剪葡萄园,尽管他是在进行一项工作,但仍不属于本告示的范围,因为本告示关系到那些在土地上进行的工程。
§39.1.1.13Si quis aedificium uetus fulciat, an opus nouum nuntiare ei possumus, uideamus.
\n 如果有人加固一座旧建筑物,让我们探讨一下我们是否可以向他宣告新工程。
et magis est, ne possimus: hic enim non opus nouum facit, sed ueteri sustinendo remedium adhibet.
而更普遍接受的意见是我们不能:因为此人并非在进行新工程,而是采取救济措施以支撑旧建筑。
§39.1.1.14Siue autem intra oppida siue extra oppida in uillis uel agris opus nouum fiat, nuntiatio ex hoc edicto locum habet, siue in priuato siue in publico opus fiat.
\n 此外,无论新工程是在城镇内还是在城镇外的别墅或田野中进行,无论是在私有土地还是公有土地上进行,根据本告示进行的宣告均有适用的余地。
§39.1.1.15Nunc uideamus, quibus ex causis fiat nuntiatio et quae personae nuntient quibusque nuntietur et in quibus locis fiat nuntiatio et quis effectus sit nuntiationis.
\n 现在让我们探讨一下,基于何种原因进行宣告,哪些人可以宣告,向哪些人宣告,在哪些地方进行宣告,以及宣告的效力是什么。
§39.1.1.16Nuntiatio fit aut iuris nostri conseruandi causa aut damni depellendi aut publici iuris tuendi gratia.
\n 宣告之进行,或是为了保全我们的权利,或是为了排除损害,或是为了维护公共权利。
§39.1.1.17Nuntiamus autem, quia ius aliquid prohibendi habemus: uel ut damni infecti caueatur nobis ab eo, qui forte in publico uel in priuato quid molitur: aut si quid contra leges edictaue principum, quae ad modum aedificiorum facta sunt, fiet, uel in sacro uel in loco religioso, uel in publico ripaue fluminis, quibus ex causis et interdicta proponuntur.
\n 而我们进行宣告,是因为我们享有禁止某事的权利;或是为了让那恰巧在公有或私有土地上企图建造某物的人,向我们提供针对未发生之损害的担保;或者如果是违反针对建筑物规制而制定的法律或皇帝告示而为,或者是在圣地、信教之所,或者在公有土地或河流河岸而为,基于这些原因,禁令也会被提出。
§39.1.1.18Quod si quis in mare uel in litore aedificet, licet in suo non aedificet, iure tamen gentium suum facit: si quis igitur uelit ibi aedificantem prohibere, nullo iure prohibet, neque opus nouum nuntiare nisi ex una causa potest, si forte damni infecti uelit sibi caueri.
\n 但是,如果有人在海中或海滩上建造,尽管他不是在自己的土地上建造,但根据万民法他使之成为自己的财产;因此,如果有人想禁止在那里建造的人,他无法凭任何权利予以禁止,也不能宣告新工程,除非是基于唯一的原因,即他希望针对未发生之损害向其提供担保。
§39.1.1.19Iuris nostri conseruandi aut damni depellendi causa opus nouum nuntiare potest is ad quem res pertinet.
\n 为了保全自己的权利或排除损害,只有与该事务有利害关系的人才能宣告新工程。
§39.1.1.20Usufructuarius autem opus nouum nuntiare suo nomine non potest, sed procuratorio nomine nuntiare poterit, aut uindicare usum fructum ab eo qui opus nouum faciat: quae uindicatio praestabit ei, quod eius interfuit opus nouum factum non esse.
\n 然而,用益权人不能以自己的名义宣告新工程,但可以以代理人的名义进行宣告,或者向进行新工程的人确权请求用益权:此确权请求将向其提供因新工程未进行而享有的利益。

词汇与语法注释

  1. 39.1.1.prhactenus, quatenus — 关联副词短语,意为“在……的范围内”。虚拟式 `haberet` 是因为它是告示承诺(`promittitur`)这一间接引语中的从句。
  2. 39.1.1.7ius sibi esse ita aedificatum habere — 不定式 `habere` 紧随 `ius sibi esse`(自己享有权利),其宾语为过去分词 `aedificatum`(修饰省略的 `aedificium` 或作为名词性使用),整句意为“享有保持如此建造之状态的权利”。
  3. 39.1.1.10quid enim aliud agebat praetor quam hoc, ut controuersias eorum dirimeret — `quam` 之后的 `hoc` 的具体内容由 `ut` 从句(`ut ... dirimeret`)以同格形式说明。修辞性问句 `quid aliud ... quam` 表明裁判官除了解决他们的争议之外并无其他目的。
  4. 39.1.1.20quod eius interfuit — 无人称动词 `interest`(此处为过去时 `interfuit`)以属格(此处为 `eius`)表示利害关系主体。该动词的主语是紧随其后的对格不定式短语 `opus nouum factum non esse`,整句意为“新工程未进行对他的利益所在”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §39.1.1.pr-39.1.1.20. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:39.1.1.pr-39.1.1.20

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。