[ULPIANUS libro quadragensimo quarto ad edictum.
[乌尔比安努斯,于《告示注解》第四十四卷。
] §38.5.3.prSi patronus heres institutus ex debita parte adierit hereditatem, dum ignorat aliqua libertum in fraudem suam alienasse, uideamus, an succurri ignorantiae eius debeat, ne decipiatur liberti fraudibus.
] 如果保护人被指定为法定份额的继承人并接受了遗产,而在其不知解放奴隶为了欺诈他而转让了某些财产的情况下,让我们看看他的不知情是否应当得到救济,以免他受到解放奴隶欺诈行为的蒙骗。
et Papinianus libro quarto decimo quaestionum respondit in eadem causa manere ea, quae alienata sunt, idcircoque patronum sibi imputare debere, qui, cum posset bonorum possessionem accipere contra tabulas propter ea quae alienata uel mortis causa donata sunt, non fecit.
帕皮尼亚努斯在《解答集》第十四卷中回答道,已被转让的财产保持原状,因此保护人只能归咎于自己,因为他本可以针对那些被转让或因死亡而赠与的财产申请违反遗嘱的财产占有,但他却没有这样做。
§38.5.3.1Haec actio in perpetuum datur, quia habet rei persecutionem.
这一诉讼是永久授予的,因为它具有追索财产的性质。
§38.5.3.2Patronum ex asse heredem institutum uolentem Fauiana actione uti praetor admittit, quia erat iniquum excludi eum a Fauiana, qui non sponte adiit hereditatem, sed quia bonorum possessionem contra tabulas petere non potuit.
如果被指定为全部遗产继承人的保护人希望使用法维安诉讼,裁判官应当准许,因为如果一个并非出于自愿接受遗产、而是因为无法申请违反遗嘱的财产占有而接受遗产的人被排除在法维安诉讼之外,那是不公正的。
§38.5.3.3Si intestatus libertus decesserit, patronus adeundo hereditatem eius reuocat per Caluisianam actionem ea, quae alienata sunt dolo malo, quo minus pars ex testamento debita bonorum liberti ad patronum liberosue eius perueniret: idque est, siue petita sit a patrono ab intestato bonorum possessio siue non sit.
如果解放奴隶无遗嘱死亡,保护人通过接受其遗产,利用卡尔维西安诉讼,撤销那些为了阻碍解放奴隶财产中法定应得份额归属于保护人或其子女而恶意转让的财产;无论保护人是否申请了无遗嘱财产占有,情况均是如此。
§38.5.3.4Si plures sint patronae et patroni, singuli uirilem tantum reuocabunt uel Caluisiana.
如果存在多名女保护人和男保护人,每个人只能通过卡尔维西安诉讼(或法维安诉讼)按人头份额撤销相应的财产。
§38.5.3.5Si libertus intestatus decesserit relicta patrono debita portione aut aliquo amplius, aliquid etiam alienauerit, Papinianus libro quarto decimo quaestionum scribit nihil esse reuocandum: nam qui potuit alicui relinquere quid testamento, si debitam portionem patrono relinquat praeterea, donando nihil uidetur in fraudem facere.
如果解放奴隶无遗嘱死亡,留给保护人法定份额或更多的财产,同时又转让了某些财产,帕皮尼亚努斯在《解答集》第十四卷中写道,无需撤销任何财产:因为一个本可以通过遗嘱将财产留给他人的人,如果他在留给保护人法定份额之余还进行了赠与,则不能被视为具有欺诈意图。