[ULPIANUS libro quadragensimo nono ad edictum. ] §38.15.2.prUtile tempus est bonorum possessionum admittendarum: ita autem utile tempus est, ut singuli dies in eo utiles sint, scilicet ut per singulos dies et scierit et potuerit admittere: ceterum quacumque die nescierit aut non potuerit, nulla dubitatio est, quin dies ei non cedat.
[乌尔比安《告示注解》第四十九卷] 承认财产占有的期间是实用期间(tempus utile);然而,实用期间意味着其中的每一天都必须是可用的,即在每一天里,继承人既知悉且能够予以承认:此外,无论在哪一天他不知悉或不能够承认,毫无疑问,该日不为他计入期间。
fieri autem potest, ut qui initio scierit uel potuerit bonorum possessionem admittere, hic incipiat nescire uel non posse admittere: scilicet si, cum initio cognouisset eum intestatum decessisse, postea quasi certiore nuntio allato dubitare coeperit, numquid testatus decesserit uel numquid uiuat, quia hic rumor postea perrepserat.
但是,可能发生这样的情况:最初知悉或能够承认财产占有的人,在此之后开始不知悉或不能够承认:例如,如果他最初已得知被继承人无遗嘱死亡,之后由于传来似乎更确切的消息,他开始怀疑被继承人是否留有遗嘱死亡,或者是否还活着,因为这一传闻后来散播开了。
idem et in contrarium accipi potest, ut qui ignorauit initio, postea scire incipiat.
相反的情况也可以被接受,即最初不知悉的人,后来开始知悉。
§38.15.2.1Dies bonorum possessionis utiles esse palam est: sed non sessionum numerabuntur, si modo ea sit bonorum possessio, quae de plano peti potuit.
财产占有的期间是实用日,这是显而易见的:但如果该财产占有是可以在平地(即庭外、简易程序中)请求的,则不计入开庭日。
quod si ea, quae causae cognitionem pro tribunali desiderat uel quae decretum exposcit, sessiones erunt nobis computandae, quibus sedit is quibusque per ipsum praetorem factum non est, quo minus daret bonorum possessionem.
但如果该财产占有需要在审判台上进行事实审理或需要官长发布命令,我们则必须计算开庭日,在这些日子里执政官出庭审判,且非因裁判官自身原因导致未授予财产占有。
§38.15.2.2In bonorum possessione, quae pro tribunali datur, illud quaeritur, si sedit quidem praetor pro tribunali, sed postulationibus non dedit: potest dici tempus ad bonorum possessionem non cedere, cum praeses aliis rebus aut militaribus aut custodiis aut cognitionibus fuerit occupatus.
对于在审判台上授予的财产占有,有这样一个疑问:如果裁判官确实在审判台上坐堂,但未对申请予以处理,是否可以说财产占有的期间不予计算,因为总督正忙于其他事务——或是军事、或是羁押、或是案件审理。 对此可以说期间并不计入。
§38.15.2.3Si praeses prouinciae in proxima fuit ciuitate, accedere debet ad utilitatem temporis ratio itineris, scilicet numeratione uiginti milium passuum facta: nec enim exspectare debemus, ut praeses prouinciae ueniat ad eum, qui bonorum possessionem petiturus est.
如果省总督在最近的城市,则必须在实用期间内加入路程的合理考量,即以每二十哩进行计算:因为我们不应当指望省总督亲自前往请求财产占有的人那里。
§38.15.2.4Si uenter in possessionem missus sit, bonorum possessionis tempus non cedere sequentibus nequaquam ambigendum est, nec tantum intra centensimum diem, uerum etiam quamdiu nasci possit: nam et si natus fuerit, ante ei deferri bonorum possessionem sciendum est.
如果胎儿已被置于财产占有中,则毫无疑问,对于后顺位继承人而言,财产占有的期间绝不开始计算,这不仅在百日之内如此,而且只要胎儿还有可能出生便一直如此:因为必须知道,如果他出生了,财产占有将优先授予他。
§38.15.2.5Scientiam eam obseruandam Pomponius ait, non quae cadit in iuris prudentes, sed quam quis aut per se aut per alios adsequi potuit, scilicet consulendo prudentiores, ut diligentiorem patrem familias consulere dignum sit.
蓬波尼乌斯说,应当遵守的“知悉”,并不是指属于法学家所具备的那种深奥知识,而是指任何人通过自身或通过他人能够获得的知识,即通过咨询更有见识的人,这正如一个较为勤勉的家父值得去咨询那般。