[GAIUS libro octauo ad edictum prouinciale. ] §38.10.3.prSexto gradu sunt supra triauus triauia. infra trinepos trineptis. ex transuerso fratris et sororis abnepos abneptis: et conuenienter abpatruus abamita (id est abaui frater et soror), abauunculus abmatertera (id est abauiae frater et soror): item patrui magni amitae magnae, auunculi magni materterae magnae nepos neptis: item fratris patruelis sororis patruelis, consobrini consobrinae, amitini amitinae nepos neptis: propatrui proamitae, proauunculi promaterterae filius filia.
在第六代,往上是 triavus、triavia;往下是 trinepos、trineptis;旁系中,有兄弟和姐妹的 abnepos、abneptis;与此相应地,有 abpatruus、abamita(即 abavus 的兄弟和姐妹),abauunculus、abmatertera(即 abavia 的兄弟和姐妹);同样地,有 patruus magnus、amita magna、avunculus magnus、matertera magna 的 nepos、neptis;同样地,有 frater patruelis、soror patruelis、consobrinus、consobrina、amitinus、amitina 的 nepos、neptis;propatruus、proamita、proauunculus、promatertera 的 filius、filia。
item qui ex fratribus patruelibus aut consobrinis aut amitinis undique propagantur, quae proprie sobrini uocantur.
此外,还有从 fratres patrueles、consobrini 或 amitini 各方繁衍而来的人,他们被特称为 sobrini。
§38.10.3.1In septimo gradu quam multae esse possint personae, ex his quae diximus satis apparet.
在第七代中可能有多少人,从我们已经说过的话中已经足够清楚了。
§38.10.3.2Admonendi tamen sumus parentium liberorumque personas semper duplari: auum enim et auiam tam maternos quam paternos intellegemus, item nepotes neptesque tam ex filio quam ex filia: quam rationem scilicet in omnibus deinceps gradibus supra infraque sequemur.
然而,我们必须被提醒,尊属和卑属的人数总是翻倍的:因为我们所理解 of 祖父和祖母既包括母方的也包括父方的,同样地,孙子和孙女既包括通过儿子的也包括通过女儿的;当然,在以后所有往上和往下的每一代中,我们都将遵循这一规律。