[MODESTINUS libro duodecimo pandectarum. ] §38.10.4.prNon facile autem, quod ad nostrum ius attinet, cum de naturali cognatione quaeritur, septimum gradum quis excedit, quatenus ultra eum fere gradum rerum natura cognatorum uitam consistere non patitur.
[莫德斯蒂努斯《潘德克塔》第十二卷] 然而,就我们的法律而言,当探究自然血亲关系时,任何人都不容易超过第七代,因为万物的本性几乎不允许血亲的生命维持到超过那一代。
§38.10.4.1Cognati ab eo dici putantur, quod quasi una communiterue nati uel ab eodem orti progenitiue sint.
“血亲”一词被认为源于此:因为他们就像是共同出生,或者是由同一人所生或繁衍而来的。
§38.10.4.2Cognationis substantia bifariam apud Romanos intellegitur: nam quaedam cognationes iure ciuili, quaedam naturali conectuntur, nonnumquam utroque iure concurrente et naturali et ciuili copulatur cognatio.
在罗马人中,血亲关系的实质有两种理解:因为有些血亲关系是通过市民法连接的,有些是通过自然法连接的,有时在两种法律竞合时,血亲关系由自然法和市民法共同结合。
et quidem naturalis cognatio per se sine ciuili cognatione intellegitur quae per feminas descendit, quae uolgo liberos peperit.
确实,自然血亲关系本身,在没有市民法血亲关系的情况下,被理解为通过女性传承的关系,或者是那些在婚姻外生下孩子的女性的关系。
ciuilis autem per se, quae etiam legitima dicitur, sine iure naturali cognatio consistit per adoptionem.
而仅靠市民法自身的血亲关系(也被称为法定血亲关系),在没有自然法的情况下,是通过收养而存在的。
utroque iure consistit cognatio, cum iustis nuptiis contractis copulatur.
当缔结了合法的婚姻时,血亲关系就依两种法律而存在。
sed naturalis quidem cognatio hoc ipso nomine appellatur: ciuilis autem cognatio licet ipsa quoque per se plenissime hoc nomine uocetur, proprie tamen adgnatio uocatur, uidelicet quae per mares contingit.
但是,自然血亲关系确实是用这个名字本身来称呼的;而市民法血亲关系虽然它本身也可以非常充分地被称为这个名字,但在严格意义上被称为“宗亲关系”,即通过男性产生的关系。
§38.10.4.3Sed quoniam quaedam iura inter adfines quoque uersantur, non alienum est hoc loco de adfinibus quoque breuiter disserere.
但是,既然某些权利也涉及姻亲之间,那么在此处也简要讨论一下姻亲并非不合时宜。
adfines sunt uiri et uxoris cognati, dicti ab eo, quod duae cognationes, quae diuersae inter se sunt, per nuptias copulantur et altera ad alterius cognationis finem accedit: namque coniungendae adfinitatis causa fit ex nuptiis.
姻亲是丈夫和妻子双方的血亲,其被称为姻亲是因为两个彼此不同的血亲关系通过婚姻结合在一起,并且一方接近了另一方血亲关系的边界;因为结合姻亲关系的原因产生于婚姻。
§38.10.4.4Nomina uero eorum haec sunt: socer socrus, gener nurus, nouerca uitricus, priuignus priuigna.
确实,他们的名称如下:socer、socrus、gener、nurus、nouerca、uitricus、priuignus、priuigna。
§38.10.4.5Gradus autem adfinitati nulli sunt.
但是,姻亲关系并没有代数。
§38.10.4.6Et quidem uiri pater uxorisque socer, mater autem eorum socrus appellatur, cum apud Graecos proprie uiri pater ἑκγρός, mater uero ἑκγρά uocitetur, uxoris autem pater πενθερός et mater πενθερά uocatur.
确实,丈夫的父亲和妻子的父亲被称为 socer,而他们的母亲被称为 socrus;然而在希腊人中,严格来说,丈夫的父亲被称为 ἑκγρός,母亲被称为 ἑκγρά,而妻子的父亲被称为 π演θερός,母亲被称为 πενθερά。
filii autem uxor nurus, filiae uero uir gener appellatur.
儿子的妻子被称为 nurus,而女儿的丈夫被称为 gener。
uxor liberis ex alia uxore natis nouerca dicitur, matris uir ex alio uiro natis uitricus appellatur: eorum uterque natos aliunde priuignos priuignasque uocant.
妻子对于另一位妻子所生的孩子被称为 nouerca;母亲的丈夫对于另一位丈夫所生的孩子被称为 uitricus;他们双方都将从他处所生的孩子称为 priuigni 和 priuignae。
potest etiam sic definiri. socer est uxoris meae pater, ego illius sum gener: socer magnus dicitur uxoris meae auus, ego illius sum progener: et retro pater meus uxoris meae socer est, haec illi nurus: et auus meus uxoris meae socer magnus est, illa illi pronurus.
也可以这样定义:socer 是我妻子的父亲,我是他的 gener;我妻子的祖父被称为 socer magnus,我是他的 progener;反过来,我的父亲是我妻子的 socer,她是他(指我父亲)的 nurus;我的祖父是我妻子的 socer magnus,她是他(指我祖父)的 pronurus。
item prosocrus mihi uxoris meae auia est, ego illius sum progener: et retro mater mea uxoris meae socrus est, illa huic nurus: et auia mea uxoris meae socrus magna est et uxor mea illi pronurus est.
同样地,prosocrus 对我来说是我妻子的祖母,我是她的 progener;反过来,我的母亲是我妻子的 socrus,她是我母亲的 nurus;我的祖母是我妻子的 socrus magna,我的妻子是她的 pronurus。
priuignus est uxoris meae filius ex alio uiro natus, ego illi sum uitricus: et in contrarium uxor mea liberis, quos ex alia uxore habeo, nouerca dicitur, liberi mei illi priuigni.
priuignus 是我妻子与另一个丈夫所生的儿子,我是他的 uitricus;相反,我的妻子对于我与另一个妻子所拥有的孩子被称为 nouerca,我的孩子对于她是 priuigni。
uiri frater leuir. is apud Graecos Δαήρ appellatur, ut est apud Homerum relatum: sic enim Helena ad Hectorem dicit:Δᾶερ ἐμεῖο κγνός κακομηχάνου ὀκργοέσσης.
丈夫的兄弟是leuir,这在希腊人中被称为daer,正如荷马史诗中所记述的;因为海伦对赫克托尔这样说:“夫兄啊,我这作恶多端、令人战栗的母狗。”
uiri soror glos dicitur, apud Graecos rάλως.
丈夫的姐妹被称为 glos,在希腊人中被称为 rάλως。
duorum fratrum uxores ianitrices dicuntur, apud Graecos εἰνάτερες.
两个兄弟的妻子们被称为 ianitrices,在希腊人中被称为 εἰνάτερες。
quod uno uersu idem Homerus significat: ἠέ τινες Γαλόων ἢ εἰπατέρων ἐγπέπλων.
同一位荷马用一行诗指出了这一点:“或者是一些夫之姊妹,或者是身着华美长袍的妯娌们。”
§38.10.4.7Hos itaque inter se, quod adfinitatis causa parentium liberorumque loco habentur, matrimonio copulari nefas est.
因此,由于他们在姻亲关系中被置于父母和子女的地位,他们之间通过婚姻结合是不法的。
§38.10.4.8Sciendum est neque cognationem neque adfinitatem esse posse, nisi nuptiae non interdictae sint, ex quibus adfinitas coniungitur.
应当知道,除非据以结合姻亲关系的婚姻是不被禁止的,否则既不可能存在血亲关系,也不可能存在姻亲关系。
§38.10.4.9Libertini libertinaeque inter se adfines esse possunt.
解放自由人和解放自由人之间可以存在姻亲关系。
§38.10.4.10In adoptionem datus aut emancipatus quascumque cognationes adfinitatesque habuit, retinet, adgnationis iura perdit.
被收养者或被免除亲权者保留其曾拥有的任何血亲关系和姻亲关系,但失去宗亲关系的权利。
sed in eam familiam, ad quam per adoptionem uenit, nemo est illi cognatus praeter patrem eosue, quibus adgnascitur: adfinis autem ei omnino in ea familia nemo est.
但在他通过收养而进入的那个家庭中,除了父亲或他所宗归的人之外,没有人是他的血亲;而且在那个家庭中完全没有人的姻亲关系与他相关。
§38.10.4.11Is cui aqua et igni interdictum est aut aliquo modo capite deminutus est ita, ut libertatem et ciuitatem amitteret, et cognationes et adfinitates omnes, quas ante habuit, amittit.
凡是被剥夺水与火的人,或者以某种方式遭受人格减等以至于失去自由和市民权的人,都将失去他以前所拥有的所有血亲关系和姻亲关系。