[GAIUS libro octauo ad edictum prouinciale. ] §38.10.3.prSexto gradu sunt supra triauus triauia.
第六親等には、上系にトリアヴス、トリアウィアが、下系にトリネポス、トリネプティスが属する。
infra trinepos trineptis. ex transuerso fratris et sororis abnepos abneptis: et conuenienter abpatruus abamita (id est abaui frater et soror), abauunculus abmatertera (id est abauiae frater et soror): item patrui magni amitae magnae, auunculi magni materterae magnae nepos neptis: item fratris patruelis sororis patruelis, consobrini consobrinae, amitini amitinae nepos neptis: propatrui proamitae, proauunculi promaterterae filius filia.
傍系には、兄弟および姉妹のアブネポス、アブネプティス。 そしてこれに対応して、アブパトルウス、アブアミタ(すなわち、アバヴスの兄弟および姉妹)、アブアウンクルス、アブマテルテラ(すなわち、アバウィアの兄弟および姉妹)。 また、パトルウス・マグヌス、アミタ・マグナ、アウンクルス・マグヌス、マテルテラ・マグナのネポス、ネプティス。 また、フラテル・パトルエリス、ソロル・パトルエリス、コンソブリーヌス、コンソブリーナ、アミティヌス、アミティナのネポス、ネプティス。 プロパトルウス、プロアミタ、プロアウンクルス、プロマテルテラの息子、娘。
item qui ex fratribus patruelibus aut consobrinis aut amitinis undique propagantur, quae proprie sobrini uocantur.
また、フラトレス・パトルエレス、コンソブリーニ、あるいはアミティニから、あらゆる方向において生まれ出る者たちであり、彼らは本来ソブリーニと呼ばれる。
§38.10.3.1In septimo gradu quam multae esse possint personae, ex his quae diximus satis apparet.
第七親等にどれほど多くの人物が存在し得るかは、私たちが述べたことから十分に明らかである。
§38.10.3.2Admonendi tamen sumus parentium liberorumque personas semper duplari: auum enim et auiam tam maternos quam paternos intellegemus, item nepotes neptesque tam ex filio quam ex filia: quam rationem scilicet in omnibus deinceps gradibus supra infraque sequemur.
しかし、尊属および卑属の人物は常に倍加することに注意しなければならない。 というのも、祖父および祖母は母方・父方の双方を理解し、同様に、孫(男)および孫(女)は息子方・娘方の双方を理解するからである。 この論理を、私たちはそれ以降のすべての親等において、上系および下系において当然追っていくことになる。