[HERMOGENIANUS libro secundo iuris epitomarum. ] §38.1.48.prSicut patronus, ita etiam patroni filius et nepos et pronepos, qui libertae nuptiis consensit, operarum exactionem amittit: nam haec, cuius matrimonio consensit, in officio mariti esse debet.
[赫尔莫杰尼安,在《法学概要》第二卷中] 正如保护人一样,同意女被释奴婚姻的保护人之子、孙及曾孙,也丧失对劳务的请求权;因为,他所同意其婚姻的她,应当履行对丈夫的义务。
§38.1.48.1Si autem nuptiae, quibus patronus consensit, nullas habeant uires, operas exigere patronus non prohibetur.
但是,如果保护人所同意的婚姻不具有效力,则不禁止保护人请求劳务。
§38.1.48.2Patronae, item filiae et nepti et pronepti patroni, quae libertae nuptiis consensit, operarum exactio non denegatur, quia his nec ab ea quae nupta est indecore praestantur.
对于女保护人,以及同意女被释奴婚姻的保护人之女、孙女及曾孙女,不拒绝其劳务请求权,因为由已婚的她向她们提供劳务并无不妥。