[PAULUS libro septimo ad Plautium. ] §38.1.39.prSi ita stipulatio a patrono facta sit: 'si decem dierum operas non dederis, uiginti nummos dare spondes'? uidendum est, an nec uiginti actio danda sit, quasi onerandae libertatis gratia promissi sint, nec operarum, quae promissae non sint? an uero operae dumtaxat promissae fingi debeant, ne patronus omnimodo excludatur? et hoc praetor quoque sentit operas dumtaxat promissas.
[保罗,在《普劳提乌斯注释》第七卷中]如果恩主通过以下方式进行了口头协定:‘如果你不提供十天的劳务,你承诺给付二十个钱币吗? ’我们必须考虑,是否既不应当给予关于这二十个钱币的诉权(因其仿佛是为了加重自由的负担而承诺的),也不应当给予关于未被承诺的劳务的诉权? 还是说,为了不让恩主被完全排除在外,应当拟制为仅承诺了劳务? 而裁判官也持此种观点,即仅承诺了劳务。
§38.1.39.1Sequens illa quaestio est, an libertus impetrare debeat, ne maioris summae quam uiginti condemnetur, quia uidetur quodammodo patronus tanti operas aestimasse ideoque non deberet egredi taxationem uiginti.
接下来的问题是,解放自由人是否应当获得允许,使他被判处罚金的金额不超过二十,因为恩主似乎在某种程度上将这些劳务估价为该金额,因此不应当超出二十的限制。
sed iniquum est nec oportet liberto hoc indulgere, quia non debet ex parte obligationem comprobare, ex parte tamquam de iniqua queri.
但这是不公正的,不应当对解放自由人做此宽容,因为他不应当一方面承认债务,另一方面又像抱怨不公正之物一样对其进行抱怨。