Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §37.9.1.14-37.9.1.28

胎儿财产占有的争议与管理人的权限

第 5806 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本节探讨了在怀孕或身份存在争议时,裁判官对胎儿财产占有的保护程序,以及管理人的任命、职责、职权、遗产管理与费用支出,和占有的终止。

[ULPIANUS libro quadragensimo primo ad edictum. ] §37.9.1.14Si ea, quae in possessionem uult ire, uxor negetur uel nurus uel esse uel fuisse uel ex eo praegnas non esse contendatur: decretum interponit praetor ad exemplum Carboniani edicti.
如果要求进入财产占有的女性被否定为妻子或儿媳,或者被否定现在是或过去曾是此类身份,或者被主张她并未怀有他的骨肉:裁判官将参照卡尔博告示的范例作出决定。
et ita diuus Hadrianus Claudio Proculo praetori rescripsit, ut summatim de re cognosceret et, si manifesta calumnia uidebitur eius, quae uentris nomine in possessione mitti desiderat, nihil noui decerneret: si dubitari de re poterit, operam daret, ne praeiudicium fiat ei, quod in utero est, sed uentrem in possessionem mitti oportet.
因此,神君哈德良向裁判官克劳狄·普罗库鲁斯勅答,要求其对该事件进行简易审理,如果明显发现以胎儿名义请求导入占有的女性存在欺诈,则不应作出新的决定;如果对该事件存在疑问,则应当努力避免使胎儿受到预断的不利影响,而应当将胎儿导入占有。
apparet itaque, nisi manifesta sit calumniatrix mulier, debere eam decretum eligere: et ubi omnino iuste dubitari poterit, an ex eo praegnas sit, decreto tuenda est, ne praeiudicium partui fiat.
由此可见,除非该女性明显是欺诈者,否则她应当选择获取该决定;而在完全可以正当怀疑她是否怀有他的骨肉时,应当通过决定予以保护,以免对出生儿造成预断。
idemque est et si status mulieri controuersia fiat.
如果对女性的身份产生争议,也适用同样的规则。
§37.9.1.15Et generaliter ex quibus causis Carbonianam bonorum possessionem puero praetor dare solitus est, ex hisdem causis uentri quoque subuenire praetorem debere non dubitamus, eo facilius, quod fauorabilior est causa partus quam pueri: partui enim in hoc fauetur, ut in lucem producatur, puero, ut in familiam inducatur: partus enim iste alendus est, qui et si non tantum parenti, cuius esse dicitur, uerum etiam rei publicae nascitur.
且一般而言,裁判官通常出于何种原因将卡尔博财产占有授予给少年,我们不怀疑裁判官也应当出于同样的原因为胎儿提供救济,这更加容易,因为胎儿的利益比少年的利益更应受到优待:因为胎儿受到优待是为了使其得以出生、见诸光明,而少年受到优待是为了使其得以引入家族。 因为该胎儿必须受到抚养,他不仅是为那被声称是其父亲的家长而生,也是为国家而生。
§37.9.1.16Si quis prima uxore praegnate facta mox aliam duxerit eamque praegnatem fecerit diemque suum obierit, edictum ambobus sufficiet, uidelicet cum nemo contendit nec calumniatricem dicit.
如果某人在其第一任妻子怀孕后,不久又娶了另一位妻子并使其怀孕,随后去世,那么这一告示对于两任妻子都是足够的,当然,这是在没有人争执或声称其中一人是欺诈者的情况下。
§37.9.1.17Quotiens autem uenter in possessionem mittitur, solet mulier curatorem uentri petere, solet et bonis.
此外,每当胎儿被导入占有时,女性通常会为胎儿请求管理人,通常也会为遗产请求管理人。
sed si quidem tantum uentri curator datus sit, creditoribus permittendum in custodia bonorum esse: si uero non tantum uentri, sed etiam bonis curator datus est, possunt esse securi creditores, cum periculum ad curatorem pertineat.
但如果确实仅为胎儿指定了管理人,则应允许债权人保管遗产;但如果不仅为胎儿、也为遗产指定了管理人,债权人就可以安心,因为风险由管理人承担。
idcirco curatorem bonis ex inquisitione dandum, idoneum scilicet, oportet creditores curare uel si quis alius est, qui non edito partu successionem speret.
因此,债权人或者在没有出生儿时期望继承的其他人,应当促使在调查后指定遗产管理人,当然应当是适格的人。
§37.9.1.18Hoc autem iure utimur, ut idem curator et bonis et uentri detur: sed si creditores instant uel qui sperat se successurum, diligentius atque circumspectius id fieri debebit et plures, si desiderentur, dandi sunt.
但我们适用的法律规则是,将同一管理人同时指定给遗产和胎儿;但如果债权人或期望继承的人极力要求,则应当更加审慎地进行,如果需要,应当指定数人。
§37.9.1.19Mulier autem in possessionem missa ea sola, sine quibus fetus sustineri et ad partum usque produci non possit, sumere ex bonis debet: et in hanc rem curator constituendus est, qui cibum potum uestitum tectum mulieri praestet pro facultatibus defuncti et pro dignitate eius atque mulieris.
而被导入占有的女性应当仅从遗产中提取那些若无之则无法维持胎儿并使其存活直至分娩的必要费用:为此应当指定管理人,根据死者的财产状况以及他与该女性的身份地位,向该女性提供食物、饮料、衣服和住所。
§37.9.1.20Deminutio autem ad hos sumptus fieri debet primum ex pecunia numerata: si ea non fuerit, ex his rebus, quae patrimonia onerare magis impendio quam augere fructibus consueuerunt.
此外,用于这些支出的财产扣除首先应当从现金中进行;如果没有现金,则从那些往往会给财产带来费用负担而非通过果实增加其价值的物品中进行。
§37.9.1.21Item si periculum est, ne interim res usu capiantur, ne debitores tempore liberentur, idem curare debet.
同样,如果存在此期间财产被时效取得的危险,或债务人因时间流逝而免除债务的危险,同一管理人也应当对此予以关注。
§37.9.1.22Ita igitur curam hoc quoque officio administrabit, quo solent curatores atque tutores pupillorum.
因而,他将以类似于被监护人的管理人和后见人通常所享有的职权来履行这一管理职责。
§37.9.1.23Eligitur autem curator aut ex his, qui tutores dati sunt postumo, aut ex necessariis adfinibusque aut ex substitutis aut ex amicis defuncti aut ex creditoribus, sed utique is, qui idoneus uidebitur: aut si de personis eorum quaestio moueatur, uir bonus eligitur.
管理人应当在为遗腹子指定的后见人、近亲和姻亲、替补继承人、死者的朋友或债权人中挑选,但无论如何都必须是显得适格的人;或者,如果对他们的人选产生争议,则挑选一位诚实人。
§37.9.1.24Quod si nondum sit curator constitutus (quia plerumque aut non petitur aut tardius petitur aut serius datur), Seruius aiebat res hereditarias heredem institutum uel substitutum obsignare non debere, sed tantum pernumerare et mulieri adsignare.
如果管理人尚未指定(因为通常要么没有请求,要么请求较晚,要么指定较迟),塞尔维乌斯认为,指定继承人或替补继承人不应当封存遗产物品,而应当仅予以清点并移交给该女性。
§37.9.1.25Idem ait ad custodienda ea, quae sine custodia salua esse non possunt, custodem ab herede ponendum (ut puta pecoris, et si nondum messis uindemiaue facta sit): et si fuerit controuersia, quantum deminui oporteat, arbitrum dandum.
同一学者认为,为了保管那些若无保管便无法安全保存的物品,应当由继承人设置保管人(例如牲畜,或者在尚未进行收获或葡萄采摘的情况下);如果对于应当扣除多少财产产生争议,应当指定仲裁人。
§37.9.1.26Curatore autem constituto haec omnia cessare puto: conscribere tamen curatori debent et uendenti et inuentarium rerum facienti.
但我认为,在指定管理人之后,所有这些措施都应当停止;不过,在管理人进行销售和制作财产清单时,继承人应当为其共同署名。
§37.9.1.27Tamdiu autem uenter in possessionem esse debet, quamdiu aut pariat aut abortum faciat aut certum sit eam non esse praegnatem.
而胎儿应当保持占有,直到她分娩、流产或确定她并未怀孕。
§37.9.1.28Et si sciens prudensque se praegnatem non esse consumpserit, de suo eam id consumpsisse Labeo ait.
兰贝奥说,如果她在明知且清楚自己并未怀孕的情况下消费了遗产,她应当用自己的财产来承担该消费。

词汇与语法注释

  1. 37.9.1.14uxor negetur uel nurus uel esse uel fuisse — negetur 的主语是由关系从句所指示的女性(ea, quae...)。不定式 esse uel fuisse(是或曾经是)与作主语补足语的 uxor uel nurus(妻子或儿媳)一起,构成了人称被动动词 negetur(被否定)的补足语。
  2. 37.9.1.14ei, quod in utero est — ei 是指示代词的中性单数与格,作为关系从句 quod in utero est 的先行词。它以非人称的方式抽象地指代“子宫内的事物”(即胎儿)。
  3. 37.9.1.17idcirco curatorem bonis ex inquisitione dandum, idoneum scilicet, oportet creditores curare uel si quis alius est — 非人称动词 oportet 的逻辑主语是带对格的主司不定式子句 creditores... curare(债权人应当配虑)。而动词 curare 又以带有动形容词的对格不定式子句 curatorem bonis... dandum (esse)(应当给予遗产管理人)作为其宾语。
  4. 37.9.1.26conscribere tamen curatori debent et uendenti et inuentarium rerum facienti — 此处的 conscribere 意为“共同署名或联合登记”管理人所制作的财产清单(inuentarium)。它支配与格的 curatori... uendenti et... facienti,表示继承人对管理人进行销售和清点财产行为的见证与认可。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §37.9.1.14-37.9.1.28. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:37.9.1.14-37.9.1.28

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。