[ULPIANUS libro quadragensimo primo ad edictum. ] §37.9.1.prSicuti liberorum eorum, qui iam in rebus humanis sunt, curam praetor habuit, ita etiam eos, qui nondum nati sint, propter spem nascendi non neglexit.
[乌尔比安,《告示注解》第四十一卷] 正如裁判官对那些已经处于人间的子女予以关照一样,他也没有因为出生的希望而忽视那些尚未出生的人。
nam et hac parte edicti eos tuitus est, dum uentrem mittit in possessionem uice contra tabulas bonorum possessionis.
因为通过告示的这一部分,他也保护了他们,将胎儿导入财产占有,以替代违反遗言的财产占有。
§37.9.1.1Praegnatem esse mulierem oportet omnimodo nec dicere se praegnatem sufficit: quare nec tenet datio bonorum possessionis, nisi uere praegnas fuit et mortis tempore et eo, quo mitti in possessionem petit.
女性必须在各方面确实怀孕,仅声称自己怀孕是不够的:因此,除非在死者死亡之时以及请求导入占有之时,她确实怀孕,否则财产占有的授予不发生效力。
§37.9.1.2Totiens autem mittitur in possessionem uenter, si non est exheredatus et id quod in utero erit inter suos heredes futurum erit.
然而,只有在胎儿未被废除继承权,且子宫内将要出生的生命将成为“自己继承人”的情况下,胎儿才被导入占有。
sed et si incertum sit, aliquo tamen casu possit existere, quo qui editur suus futurus sit, uentrem mittemus: aequius enim est uel frustra nonnumquam impendia fieri quam denegari aliquando alimenta ei, qui dominus bonorum aliquo casu futurus est.
但即使不确定,如果仍有某种可能使得出生者成为“自己继承人”,我们仍应将胎儿导入占有:因为,与其对某种情况下将成为财产所有人的人拒绝提供抚养费,不如有时让费用徒然支出,这更为公平。
§37.9.1.3Quare et si ita exheredatio facta sit: 'si mihi filius unus nascetur, exheres esto', quia filia nasci potest uel plures filii uel filius et fillia, uenter in possessionem mittetur: satius est enim sub incerto eius qui edetur ali etiam eum qui exheredatus sit, quam eum qui non sit exheredatus fame necari: ratumque esse debet, quod deminutum est, quamuis is nascatur, qui repellitur.
因此,即使废除继承权是这样做出的:“如果我生了一个儿子,则废除其继承权”,因为有可能生下女儿,或者多个儿子,或者一子一女,胎儿仍将被导入占有:因为在出生者尚不确定的情况下,抚养一个即使已被废除继承权的人,也比让一个未被废除继承权的人饿死要好;而且,即使出生的是被排除的人,已经减少的部分也应当被视为有效。
§37.9.1.4Idem erit dicendum et si mulier, quae fuit in possessione, abortum fecisset.
如果已进入占有的女性发生流产,也应作同样的认定。
§37.9.1.5Sed et si sub condicione postumus sit exheredatus, pendente condicione Pedii sententiam admittimus existimantis posse uentrem in possessionem mitti, quia sub incerto utilius est uentrem ali.
但是,即使遗腹子是在附条件的情况下被废除继承权,在条件悬而未决期间,我们接受佩迪乌斯的观点,他认为胎儿可以被导入占有,因为在不确定时抚养胎儿更为有益。
§37.9.1.6Si uenter ab institutis exheredatus sit, a substitutis praeteritus, Marcellus negat in possessionem eum mitti posse uiuentibus institutis, quia exheredatus est: quod uerum est.
如果胎儿被指定继承人废除继承权,但被替补继承人遗漏,马尔切卢斯认为在指定继承人存活期间,胎儿不能被导入占有,因为他已被废除继承权:这是正确的。
§37.9.1.7Per contrarium autem si ab institutis praeteritus sit uenter, a substitutis exheredatus, uiuis institutis mittendus est in possessionem: quod si non uiuant, negat mittendum, quia ad eum gradum deuoluta hereditas est, a quo exheredatus est.
相反地,如果胎儿被指定继承人遗漏,而被替补继承人废除继承权,则在指定继承人存活期间应当导入占有;但如果他们已不在人世,他认为不应导入,因为继承权已经转移到了他被废除继承权的那个顺位。
§37.9.1.8Si filius ab hostibus captus sit, uxor eius praegnas in possessionem soceri bonorum mittenda est: nam aliquo casu spes est id quod nascitur inter suos heredes futurum, ut puta si pater eius apud hostes decedat.
如果儿子被敌人俘虏,其怀孕的妻子应当被导入其公公的财产占有:因为在某种情况下,存在将要出生者成为“自己继承人”的希望,例如其父亲在敌人处死亡。
§37.9.1.9Sed et si quis uentrem exheredasset: 'qui mihi intra menses tres mortis meae natus erit, exheres esto' uel 'qui post tres menses', uenter in possessionem utique mittetur, quia aliquo casu suus heres futurus est: et sane benigniorem esse praetorem in hanc partem oportebit, ne qui speratur ante uitam necetur.
但即使有人废除了胎儿的继承权:“在我死后三个月内出生的人,废除其继承权”或“三个月后出生的人”,胎儿无论如何都应被导入占有,因为在某种情况下他将成为自己继承人:而且显然,裁判官在这一方面应当更为宽厚,以免被期盼的生命在存活前被消灭。
§37.9.1.10Rectissime autem praetor nusquam uxoris fecit mentionem, quia fieri potest, ut mortis tempore uxor non fuerit, quae se ex eo praegnatem dicit.
而裁判官极为正确地在任何地方都未提及“妻子”,因为有可能在死者死亡时,那个声称怀有其骨肉的女性并不是其妻子。
§37.9.1.11Etiam ex emancipato uenter ad possessionem admittitur.
即使是被解放的儿子的胎儿,也准予占有。
unde apud Iulianum libro uicensimo septimo digestorum quaeritur, si emancipatus quis sit uxore iam praegnate, deinde decessisset et pater eius mortuus sit, an uenter in possessionem emancipati patris mitti possit.
因此,在尤里安《学说汇纂》第二十七卷中提出一个问题:如果某人在其妻子已怀孕的情况下被解放,随后死亡,且其父亲也去世,胎儿是否可以被导入被解放父亲的财产占有。
et rectissime scripsit rationem non esse, cur uenter, quem edictum admittit, repelli debeat: est enim acquissimum partui consuli, qui natus bonorum possessionem accepturus est.
他极为正确地写道,没有理由拒绝告示所准许的胎儿:因为照顾出生后将获得财产占有的胎儿是极为公平的。
sed et si auus uiueret, similiter uentrem admittemus.
但即使祖父还活着,我们同样准许胎儿占有。
§37.9.1.12Si filius in adoptionem datus decesserit praegnate uxore, tunc deinde adoptator defunctus fuerit, mittetur uenter in possessionem aui adoptiui.
如果被收养的儿子在妻子怀孕时死亡,随后收养人去世,胎儿将被导入养祖父的财产占有。
sed an etiam in eius, qui in adoptionem dederat filium, mittetur, uideamus: et si hic nepos postumus heres ab auo naturali institutus sit, mittetur in possessionem, quia et nato ei, si nemo ex liberis sit alius bonorum possessio secundum tabulas dari potest, aut, si sint liberi praeteriti, etiam contra tabulas cum ipsis potest accipere.
但让我们看看,是否也应导入将其送养者的财产占有:如果这个遗腹孙已被亲生祖父指定为继承人,则应导入占有,因为即使在他出生后,如果没有其他子女,也可以按照遗言将财产占有授予他,或者如果存在被遗漏的子女,他也可以与他们一起获得违反遗言的财产占有。
§37.9.1.13Si pater nuru praegnate filium emancipauerit, non in totum repelli uterus debet: namque natus solet patri ex nouo edicto iungi.
如果父亲在儿媳怀孕时解放了儿子,胎儿不应被完全拒绝:因为出生者通常根据新告示与他的父亲合并。
et generaliter quibus casibus patri iungitur natus, admittendus est uenter in possessionem.
通常,在出生者与父亲合并的所有情况下,胎儿都应被准予占有。