[ULPIANUS libro quadragensimo ad edictum. ] §37.7.1.prQuamquam ita demum ad collationem dotis praetor cogat filiam, si petat bonorum possessionem, attamen etsi non petat, conferre debebit, si modo se bonis paternis misceat.
[乌尔比安著《告示注解》第四十编] 虽然法官仅在女儿请求占有遗产时才强制其归入嫁资,然而即使她不请求,只要她实际干预父亲的遗产,她也必须进行归入。
et hoc diuus Pius Ulpio Adriano rescripsit etiam eam, quae non petierit bonorum possessionem, ad collationem dotis per arbitrum familiae herciscundae posse compelli.
神君庇护在给乌尔庇乌斯·哈德良的批复中也指出:即使未请求占有遗产的女子,也可以通过遗产分割仲裁员被强制归入嫁资。
§37.7.1.1Si in stipulatum deducta sit dos, si quidem ipsa mulier stipulata sit uel ipsi negotium gestum, aeque conferre cogetur: si uero alii quaesita est stipulatio, dicendum est cessare collationem.
如果嫁资已纳入口头答允,若确系该妇女本人作此答允,或由他人为其管理事务,她同样要被强制进行归入;但如果该答允是为他人取得的,则应认为免除归入。
etsi tantum promissa sit dos, collatio eius fiet.
即使嫁资仅被允诺,亦应进行其归入。
§37.7.1.2Si sit nepos et neptis ex eodem filio et dotata sit neptis, sit et filius non pater eorum: neptis omnem dotem soli fratri collatura est.
如果存在同一儿子所生的孙子和孙女,且孙女已获得嫁资,同时还存在一个并非他们父亲的儿子,则孙女应将全部嫁资仅归入给她的兄弟。
emancipata autem neptis dotem et bona sua soli nepoti, non etiam patruo conferet.
而解放的孙女应将她的嫁资和自己的财产仅归入给孙子,而不归入给叔父。
§37.7.1.3Sed si sit neptis sola, non etiam nepos ex eodem, tunc confertur patruo itemque nepoti uel nepti ex alio.
但是,如果只有孙女,而没有同一儿子所生的孙子,那么此时嫁资应归入给叔父,同样也归入给另一儿子所生的孙子或孙女。
§37.7.1.4Sed et si duae neptes sint ex diuersis filiis, conferent et inuicem et patruo, si ex eodem patre, tantum inuicem conferent.
但如果两个孙女来自不同的儿子,她们不仅应相互归入,还要向叔父归入;如果是来自同一父亲,她们仅相互归入。
§37.7.1.5Cum dos confertur, impensarum necessariarum fit detractio, ceterarum non.
在归入嫁资时,应扣除必要费用,但不扣除其他费用。
§37.7.1.6Quod si iam factum diuortium est et maritus non sit soluendo, non debebit integra dos computari mulieri, sed id quod ad mulierem potest peruenire, hoc est quod facere maritus potest.
但如果已经离婚,且丈夫无偿还能力,则不应将全部嫁资计算给该女子,而仅计算她实际上能得到的部分,即丈夫有力支付的部分。
§37.7.1.7Si sub condicione pater uel extraneus dotem promiserit, cautione opus erit, ut tunc conferat mulier dotem, cum dotata esse coeperit.
如果父亲或外人附加条件允诺了嫁资,则需要提供担保,以确保该女子在开始实际获得嫁资时进行归入。
§37.7.1.8Filiam, quae ab intestato patri heres sit, conferre quidem dotem oportet: consequens autem est, ut ex pollicitatione dotis pro parte dimidia fratrem suum liberet: aequius enim est in solidum de suo eam dotatam esse.
作为无遗嘱父亲之继承人的女儿,固然应当归入嫁资;但随之而来的要求是,她应当免除其兄弟在嫁资允诺中半数的债务。 因为更为公平的是,她应当完全从自己的财产中获得嫁资。
§37.7.1.9Si emancipatus filius, qui contra tabulas bonorum possessionem accepit, filiam dotatam habeat, non debet dotem eius conferre, quia in bonis eius non est.
如果获得违反遗嘱的遗产占有的解放之子,其女儿已获得嫁资,他不应归入其女儿的嫁资,因为这不属于他的财产。