[ULPIANUS libro quadragesimo ad edictum. ] §37.5.10.prSed et si pro dote ex parte aliqua eandem heredem scripserit, tuendam esse puto.
[乌尔比安《告示注解》第四十编] 但是,如果他指定她为某一继承份额的继承人以代替嫁妆,我认为她也应当受到保护。
§37.5.10.1Esse autem uxorem mortis tempore exigemus.
然而,我们要求她在死者去世时是其妻子。
si nurui dotem praelegauerit eaque mortis tempore nupta sit, nullum legatum est, quia dos nondum debeatur: sed cum et constante matrimonio aduersus heredes soceri dabitur actio, dicendum est etiam praelegatae dotis petitionem dari debere.
如果公公向儿媳优先遗赠了嫁妆,而她在公公去世时仍处于婚姻状态,则该遗赠无效,因为嫁妆此时尚未成为债务。 但是,既然即使在婚姻存续期间,也可以对公公的继承人提起诉讼,那么应当认为,也必须给予对该优先遗赠之嫁妆的请求权。
§37.5.10.2Non omnia, quae ab omnibus gradibus relicta sunt, legata praestare eum oportet qui contra tabulas petit, sed ea sola, quae in eo gradu data sunt, contra quem bonorum possessionem accepit.
违反遗嘱请求占有遗产者,无需履行所有继承顺位所遗留的所有遗赠,而只需履行他在其针对其取得遗产占有的那个继承顺位中所给予的遗赠。
sed nonnumquam contra alium quidem gradum petita est bonorum possessio, ex alio uero legata praestanda sunt: ut ecce duos gradus heredum fecit, emancipatum praeteriit, ab utroque tamen gradu liberis et parentibus legata adscripsit.
但有时,遗产占有虽然是针对某一顺位请求的,却应当履行另一顺位所设定的遗赠。 例如,假设立遗嘱人设立了两个继承人顺位,遗漏了已被解放的子女,但仍从这两个顺位中向子女和父母设定了遗赠。
ait Iulianus: si quidem aliquis ex primo gradu uiuit, ea legata praestabit, quae liberis et parentibus a primo gradu data sunt: sin uero nemo uiuit eorum, ea quae a sequenti: quod si neque ex primo gradu neque ex secundo quisquam in rebus fuerit humanis, cum testator moritur, tunc ab intestato magis bonorum possessionem praeterito filio competere nec legata cuiquam praestanda: quod si post mortem testatoris ante aditam hereditatem instituti decesserint, contra ipsos quidem uideri petitam, uerumtamen ab eis relicta legata non esse praestanda, sed quae a substitutis relicta sunt.
尤里安说:如果第一顺位中的某人仍然生存,遗产占有者应当履行第一顺位向子女和父母所给予的遗赠;但如果他们中没有人存活,则应当履行下一顺位的遗赠。 然而,如果立遗嘱人去世时,第一顺位和第二顺位中都没有人在世,那么此时,被遗漏的儿子更应享有无遗嘱遗产占有,且无需向任何人履行遗赠。 但是,如果在立遗嘱人去世后、继承被接受之前,指定的继承人已经去世,虽然遗产占有被视为是针对他们请求的,但他们所留下的遗赠不应被履行,而应当履行替补继承人所留下的遗赠。