[ULPIANUS libro quinquagensimo secundo ad edictum. ] §36.4.5.19Sex autem mensum puto continuum tempus, non possessionum conputandum.
然而,我认为六个月是连续的时间,不应当按占有的可行天数来计算。
§36.4.5.20Cessatum non accipimus, si pupillus tutorem non habeat nec curatorem furiosus uel adulescens: nam frustratio non debet huiusmodi personis nocere, quae sunt indefensae.
如果未成年受监护人没有监护人,或者精神病者或未成年人没有保佐人,我们不认为存在不履行。 因为对于这类处于无防备状态的人,拖延不应当带来不利。
certe si hereditas iacuerit aliquo tempore, hoc tempus de medio detrahendum est.
当然,如果继承财产在一段时间内处于无人继承的状态,该期间应当予以扣除。
§36.4.5.21Quaeri poterit, an in uicem usurarum hi fructus cedant, quae in fideicommissis debentur.
这些孳息是否充抵信托遗赠中应付的利息,可能会被提出疑问。
et cum exemplum pignorum sequimur, id quod ex fructibus percipitur primum in usuras, mox, si quid superfluum est, in sortem debet imputari: quin immo et si amplius quam sibi debetur perceperit legatarius, exemplo pigneraticiae actionis etiam utilis actio ad id refundendum dari debebit.
而当我们效仿质权的先例时,从孳息中所收取的部分应当首先用于充抵利息,其次,如果仍有剩余,则应当充抵本金。 不仅如此,即使受遗赠人收取的金额超过了应付给他的数额,效仿质权诉讼,也应当给予旨在退还该超额部分的主体诉讼(准诉讼)。
sed pignora quidem quis et distrahere potest, hic autem frui tantum ei constitutio permisit, ut festinetur ad sententiam.
然而,虽然任何人都可以将质物变卖,但在此处,宪令仅允许他收取孳息,以便尽快促成判决。
§36.4.5.22Qui legatorum seruandorum causa in possessionem mittitur, et fructus custodire et cetera debebit.
因保全遗赠而被放入占有的人,既应当监管孳息,也应当监管其他物品。
et pati quidem heredem colere agros et fructus redigere, sed custodire legatarium fructus oportebit, ne ab herede consumantur: quod si heres fructus nolit cogere, permittendum erit legatario cogere fructus et coactos seruare.
并且,确实应当允许继承人耕种土地并收割孳息,但受遗赠人应当监管孳息,免得其被继承人消费。 如果继承人不想收割孳息,则应当允许受遗赠人收割孳息,并将收割好之物予以保管。
quin immo si tales sint fructus, quos primo quoque tempore uenire expediat, uendere quoque legatario permittendum est et pretium seruare.
不仅如此,如果这些孳息属于尽早出卖是有利的那类,也应当允许受遗赠人将其出卖并保管价款。
in ceteris quoque rebus hereditariis missi in possessionem hoc erit officium, ut uniuersas res hereditarias colligat et ibi custodiat, ubi domicilium defunctus habuit, et, si nulla domus sit, habitationem conducat uel horreum quoddam, in quo res collectae custodiantur.
在其他继承财产中,被放入占有之人的职责也是收集全部继承财产,并保管在死者生前拥有住所的地方;如果没有房屋,他应当租赁一处住所或某种仓库,以便将收集的物品保管于其中。
et puto ita legatarium custodire res hereditarias debere, ut neque heredi auferantur neque de|pereant deterioresue fiant.
而且我认为,受遗赠人应当如此保管继承财产,以使其既不从继承人处被夺走,也不致灭失或变质。
§36.4.5.23Quod si ex constitutione quis in possessionem mittatur, curandum est, ne uis fiat utenti et fruenti legatario.
但是,如果是根据宪令被放入占有,则应当注意,不要对进行使用和收益的受遗赠人施加暴力。
§36.4.5.24Satisfieri uoluntati defuncti sic accipitur, quoad uoluntati defuncti uel ex fructibus uel aliunde satisfiat.
“死者的遗愿得到满足”被如此理解:直到死者的遗愿不论是从孳息中还是从其他地方得到满足。
§36.4.5.25Constitutio autem diui Antonini pertinet ad eos, a quibus utiliter fideicommissum relictum est, quamuis heredes non sint: par enim utilitas est.
而神圣安东尼的宪令,适用于那些有效留下信托遗赠的人,即使他们不是继承人:因为其实效性是同等的。
§36.4.5.26In possessionem missus legatorum seruandorum causa si litem eo nomine contestatus sit, non ante decedere possessione debet, quam ei pro lite fuerit cautum.
因保全遗赠而被放入占有的人,如果以此名义进行了诉讼系属,则在就该诉讼向他提供担保之前,他不应当退出占有。
§36.4.5.27Missus in possessionem si non admittatur, habet interdictum propositum: aut per uiatorem aut per officialem praefecti aut per magistratus introducendus est in possessionem.
被放入占有之人如果未被准许进入,他有告示所规定的禁令。 他应当由传令官、长官属官或政务官引入占有。
§36.4.5.28Missio autem locum habebit non tantum, si quis id ipsum, quod legatum est, rogatus sit, uerum etiam si quid uel ex eo uel pro eo restituere fuerit rogatus.
此外,不仅在某人被要求交出受遗赠的该物本身时,而且在被要求交出从中产生之物或作为其替代之物时,都将发生放入占有的适用。
§36.4.5.29Si Titio pure legatum fuerit et eius fidei commissum sub condicione, ut Sempronio restitueret, non inique praetorem statuturum Iulianus scripsit, si, antequam legatum consequatur legatarius, fideicommissi condicionalis satis non det, ut magis Sempronio det legati persecutionem, ut is legatario satisdet deficiente condicione reddi decem.
如果向提蒂乌斯无条件留下了遗赠,且在附条件的情况下将信托遗赠托付于他的信义,要求其向塞姆普罗尼乌斯返还,尤里亚努斯写道,如果在受遗赠人获得遗赠之前,他未就该附条件的信托遗赠提供担保,法官并非不公正地裁定:应当将追索遗赠的权利更多地给予塞姆普罗尼乌斯,以便他向受遗赠人担保在条件不成就时返还十个单位。
sed et si acceperit Titius ab herede decem, aequum esse Iulianus ait cogi eum inuicem satisdare aut ipsa decem tradere et Sempronium Titio cauere: et hoc iure utimur, id enim et Marcellus ait.
但即使提蒂乌斯已经从继承人处接受了十个单位,尤里亚努斯说,公平的做法是,迫使他反过来提供担保,或者交出这十个单位本身,并由塞姆普罗尼乌斯向提蒂乌斯提供担保。 我们适用这一规则,因为马尔切卢斯也是这么说的。
§36.4.5.30Quid ergo, si et legatum sub condicione sit relictum et fideicommissum, neque fideicommissi satisdetur? aequissimum erit fideicommissarium nomine legati satis accipere ab herede, si ei legatarius non caueat, scilicet ut et ipse legatario caueat.
那么,如果遗赠和信托遗赠都是附条件留下的,且未就信托遗赠提供担保,该怎么办? 如果受遗赠人未向信托受遗赠人提供担保,最公平的做法是信托受遗赠人以遗赠的名义从继承人处获得担保,当然,他自己也应当向受遗赠人提供担保。
quod si iam accepit legatarius ab herede satis, decernendum erit ex ea satisdatione magis fideicommissario quam legatario dandam actionem, in eum scilicet casum, quod fideicommissi eius condicio extitit: ipsius etiam legati persecutio danda erit fideicommissario, si nondum solutum est et condicio eius extitit, scilicet si fuerit fideicommissarius paratus cauere legatario.
但是,如果受遗赠人已经从继承人处获得了担保,则应当裁定,基于该担保的诉讼应当给予信托受遗赠人而非受遗赠人,这当然是针对其信托遗赠条件成就的情形。 如果遗赠尚未清偿且其条件已经成就,则追求该遗赠本身的权利也应当给予信托受遗赠人,当然,这须以信托受遗赠人准备好向受遗赠人提供担保为条件。