Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §36.3.1.14-36.3.1.20

附条件遗赠与各种特殊情形下的担保规则

第 5674 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

说明了关于附条件遗赠、不在场之人代理人的担保、用益权与所有权竞合、国库特权、遗产份额减少,以及向处于权力之下的人作出的遗赠的担保规则。

[ULPIANUS libro septuagensimo nono ad edictum. ] §36.3.1.14Si quis sub condicione legatum stipulatus pendente condicione decesserit, stipulatio euanescit, quia nec legatum transmittitur.
如果有人在附条件的情况下就遗赠进行了约定,并在条件成就前死亡,则该约定消灭,因为该遗赠也不予传授。
huic stipulationi easdem causas et condiciones inesse sciendum est: proinde si qua sit exceptio, quae petenti legatum opponi solet, eandem ex stipulatu quoque agenti opponendam esse placet.
应当知道,这一约定中包含着同样的因由和条件;因此,如果有任何通常可以对请求遗赠之人主张的抗辩,则对于根据约定提起诉讼之人,也应当主张同样的抗辩,这是为人所赞同的。
§36.3.1.15Procuratori eius, qui absens esse dicitur, si stipulanti legati nomine spondeat heres, Ofilius ait ita cauere debere, si is, cuius nomine caueat, uiuat, uidelicet ne teneatur illo ante defuncto.
对于被称为不在场之人的代理人,如果继承人在其作为约定人请求时以遗赠的名义向其作出许诺,奥菲利乌斯认为,继承人应当以这种方式提供担保,即:只要该代理人代表其名义接受担保之人仍然生存;这显然是为了避免在后者在此之前死亡时,继承人承担责任。
§36.3.1.16Item quaeritur, in hanc stipulationem utrum ipsae res ueniant quae legatae sunt an uero pretia earum.
同样,现提问:此项约定中包含的是被遗赠物本身,还是它们的价格?
et est uerius in hanc stipulationem res uel pretia deduci.
而更正确的观点是,物或其价格均被引入此项约定中。
§36.3.1.17Si decem quae in arca erant mihi legata sint, tibi eorum usus fructus legatus sit, si pure utrique legatum sit relictum, is cui proprietas legata est ipso iure decem uindicabit, fructuarium autem senatus consulto acturum et quinque usum fructum petiturum constat.
如果金库中的十个金币被遗赠给我,而它们的用益权被遗赠给你,且如果向双方无条件地留下了遗赠,那么已经确定的是,被遗赠所有权之人将依法律当然规定请求这十个金币,而用益权人则将根据元老院决议提起诉讼并请求其中五个金币的用益权。
sed cum decem uindicat proprietarius, per exceptionem doli repelli, qua fructuarius de restituendis quinque heredi cauit.
但是,当所有权人请求这十个金币时,他会被恶意抗辩所击退,用益权人曾通过该抗辩向继承人就返还五个金币提供了担保。
plane si decem aureorum possessionem legatarius habeat, Marcellus ait dandam uel heredi uel fructuario utilem actionem in legatarium, si modo ci caueatur.
显然,如果受遗赠人占有了这十个金币,马尔切鲁斯认为,只要向其提供担保,就应当向继承人或用益权人授予针对受遗赠人的特别诉讼。
sed si sub condicione ei decem legata sint, fructuarium interim decem oblata cautione habiturum, legatario uero, cui proprietas relicta est, interim legatorum stipulatio praestanda est.
但如果是附条件地向其遗赠了这十个金币,则用益权人将在提供担保后暂时保有这十个金币,而对于被留给所有权的受遗赠人,则应当在此期间提供遗赠的约定。
sed si omiserit stipulationem, existente condicione ad exhibendum eum posse agere Marcellus ait.
但是,如果他省略了该约定,马尔切鲁斯认为,在条件成就时,他可以提起展示之诉。
sed si ignorans heres legatum decem fructuario dedit, ad exhibendum eum non teneri palam est: succurrendum tamen legatario aduersus fructuarium Marcellus ait.
但如果继承人在不知情的情况下将这十个金币的遗赠给予了用益权人,显然他不承担展示的责任;然而,马尔切鲁斯认为,应当向针对用益权人的受遗赠人提供救济。
§36.3.1.18Si ad fiscum portio hereditatis peruenerit, cessabit ista stipulatio, quia nec solet fiscus satisdare.
如果遗产的一部分归属于国库,该约定将停止适用,因为国库通常不提供担保。
§36.3.1.19Qui minorem partem hereditatis possidet, cum ex maiore parte heres sit, si quidem ipso iure minuatur portio hereditatis, securior erit heres: neque enim ex maiore parte ex stipulatu tenetur legatariis, quam ex qua heres est: si uero nomen quidem heredis apud eos integrum maneat, uerumtamen effectu minus habeant hereditatis et cauerint legatorum nomine, uidentur onerari, quia ipso iure pro ea parte legata debent, pro qua heredes sint.
尽管某人是较大份额的继承人,但若其占有的遗产份额较小,如果遗产份额确实依法律当然规定减少,则该继承人将更为安全:因为他根据约定对受遗赠人承担的义务,并不超出其作为继承人的份额。 然而,如果对于他们而言,继承人的名义虽保持完整,但实际上他们占有的遗产较少,且他们以遗赠的名义提供了担保,则他们似乎承担了过重的负担,因为他们依法律当然规定,对于他们作为继承人的那部分份额负有给付遗赠的义务。
sed enim aequissimum est non maiorem partem legatariis soluere, quam cuius habent emolumentum.
但是,不向受遗赠人给付超出其享有实际利益之份额的部分,乃是极其公平的。
hoc autem euenit, cum hereditas pro aliqua parte ex Trebelliano restituitur: nam pro rata exonerandi sunt heredes eius partis nomine, cuius emolumentum sibi ablatum est.
而这发生于遗产的某些部分根据特雷贝里亚努斯元老院决议被返还的情形:因为继承人应当在其利益被剥夺的那部分份额的名义下,按比例免除责任。
§36.3.1.20Si ei, qui in alterius potestate erit, incerta die legatum fuerit, cauebitur ei, qui habet eum in potestate, non praecise, sed sub condicione 'si, cum eius legati dies cedit, in potestate sit'.
如果向处于他人权力之下的人遗赠了不确定期限的财产,则应当向对其拥有权力的人提供担保,但这并非无条件,而是附有“如果在该遗赠期限到来时,其处于权力之下”的条件。
ceterum si sui iuris inueniatur, iniquum esse uisum est patri cautum esse, cum alii legatum debeatur, quamquam etsi sine hac adiectione caueretur, uerum tamen exceptione patrem uel dominum submoueremus, si existentis condicionis tempore non haberent eos in potestate.
然而,如果发现其已成为自权人,那么在应当向另一人给付遗赠时,却对父亲提供了担保,这被认为是极其不公平的;尽管即使在没有这一附记的情况下提供了担保,如果条件成就时他们没有将这些人置于权力之下,我们仍然会通过抗辩来排除父亲或主人的请求。
euenit tamen secundum hoc, ut in casum non sit de legato cautum: nam si existentis condicionis tempore sui iuris sunt, non erit cautum.
然而,根据这一点,在某些情况下,遗赠将没有获得担保:因为如果他们在条件成就时是自权人,那么将不会存在担保。

词汇与语法注释

  1. 36.3.1.17repelli — repelli 是被动不定式,受前文 constat(已确定……)的支配。即:当所有权人请求十个金币时,“其将被恶意抗辩所击退,这是确定的(constat repelli)”。
  2. 36.3.1.19quam cuius — 关系代词 cuius(属格)的先行词阴性名词 partis(份额)被省略了。结构上应理解为 non maiorem partem ... quam [eam partem] cuius habent emolumentum(不向受遗赠人给付超出[他们享有其实际利益之份额]的部分)。
  3. 36.3.1.20non praecise — 副词 praecise 在此处意为“无条件地”或“绝对地”(即 absolute),与后文的 sed sub condicione(而是附带条件地)形成对比。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §36.3.1.14-36.3.1.20. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:36.3.1.14-36.3.1.20

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。