[ULPIANUS libro septuagensimo nono ad edictum. ] §36.3.1.prLegatorum nomine satisdari oportere praetor putauit, ut, quibus testator dari fieriue uoluit, his diebus detur uel fiat dolumque malum afuturum stipulentur.
[乌尔比安,《告示注解》第七十九卷] 裁判官认为,应当以遗赠的名义提供担保,以便遗嘱人希望向其给付或履行之人能在期日获得给付或履行,并且他们得约定排除恶意。
§36.3.1.1Semper autem satisdare cogitur, cuiuscumque sit dignitatis uel facultatium quarumcumque heres.
此外,无论继承人的身份如何,或其财产如何,都必须被强制提供担保。
§36.3.1.2Nec sine ratione hoc praetori uisum est, sicuti heres incumbit possessioni bonorum, ita legatarios quoque carere non debere bonis defuncti: sed aut satisdabitur cis aut, si satis non datur, in possessionem bonorum uenire praetor uoluit.
裁判官如此认为并非毫无道理:正如继承人占有遗产一样,受遗赠人也不应当被排除在死者的财产之外。 因此,裁判官意图要么向他们提供担保,要么在不提供担保时,允许他们取得遗产的占有。
§36.3.1.3Non solum autem omnibus legatariis satisdari oportet, sed et successoribus legatariorum satisdari debere iam constat, quamuis isti non ex iudicio defuncti, sed successionis necessitate quasi ad aes alienum admittantur.
此外,现在已经确定,不仅必须向所有受遗赠人提供担保,而且也应当向受遗赠人的继承人提供担保,尽管这些人并不是基于死者的意愿,而是基于继承的必要性,如同债权一般被接纳。
§36.3.1.4Sed et procuratoribus legatariorum satisdandum est eoque iure utimur.
但是,也必须向受遗赠人的代理人提供担保,我们也是适用这一法律。
§36.3.1.5Plane si ei qui in potestate alicuius erit legatum sit, cauebitur ei cuius iuri subiectus est.
显然,如果遗赠是给予处于他人权力之下的人,则应当向其所服从的权力人提供担保。
§36.3.1.6Non solum autem legatorum nomine heredes cauent, sed et successores eorum.
此外,不仅继承人要以遗赠的名义提供担保,他们的继承人也同样如此。
§36.3.1.7Is etiam, cui ex senatus consulto restituta est hereditas, nihilo minus ad cautionem compellitur.
即使是根据元老院决议被返还继承财产的人,也同样被强制提供担保。
§36.3.1.8Nec non et qui per alios heredes existunt siue honorarii successores ad satisdationem compelluntur.
同样,通过他人成为继承人的人,或者荣誉法上的继承人,也被强制提供担保。
§36.3.1.9Plane si quis omissa stipulatione litem de legato contestatus est, probandum est cessare debere stipulationem.
显然,如果有人在省略了该约定的情况下就遗赠提起诉讼并进行了争点整理,则必须承认该约定应当消灭。
§36.3.1.10Idemque in fideicommissis quoque probandum est.
同样的情况在信托遗赠中也应当予以承认。
§36.3.1.11Si cui ita sit legatum uel fideicommissum relictum et si id perdidisset, rursus relictum, uideamus, an satis sequentis legati siue fideicommissi petere possit.
如果遗赠或信托遗赠是以这种方式留给某人的:“如果他失去了它,则再次留给他”,让我们看看他是否可以就其后的遗赠或信托遗赠请求担保。
mouet quaestionem, an fideicommissum hoc siue legatum debeatur et quotiens debeatur et an ipse legatarius cauere debeat se non perditurum.
这引起了一个问题:这一信托遗赠或遗赠是否应给付,以及应当给付多少次,受遗赠人自己是否应当担保自己不会失去它。
de his omnibus extat rescriptum diui Pii ad Iunium Mauricum tale: 'Clodio Fructulo secundum ea, quae epistula continentur, legata siue fideicommissa ex testamento Clodii Felicis praestari debent citra necessitatem cauendi nihil ex is deminuturum se.
关于这一切,存在着神君庇护致尤尼乌斯·毛里库斯的敕答,内容如下:“根据信件中包含的内容,应当向克洛迪乌斯·弗鲁克图卢斯提供克洛迪乌斯·费利克斯遗嘱中的遗赠或信托遗赠,而无需其承担不减少其中任何财产的担保义务。
nam quod fidei heredis ab eodem testatore commissum est, ut, si Fructulus perdidisset quod ei in testamento relictum est, rursus heres ei id restitueret, non eo pertinet, ut aut Fructulo priorum legatorum nomine satisdatio iniungenda aut onerandus sit heres in infinito, ut, quotiens is perdiderit, restituere ei tantumdem debeat, sed ut per fideicommissum posterius duplicata legata eius uideantur nec amplius ad periculum heredis pertineat, si quid postea is consumpsit exsoluto ei posteriore fideicommisso'.
因为同一立遗嘱人信托继承人,若弗鲁克图卢斯失去了在遗嘱中留给他的东西,继承人应再次将其返还给他,这并不是指要么弗鲁克图卢斯应当就先前的遗赠被强加担保,要么继承人应当承担无限的负担,以至于每当他失去时,都必须向他返还等额财产;而是指,通过后者的信托遗赠,他的遗赠被视为增加了一倍,且在向其付清后者的信托遗赠之后,如果他以后再消费了任何东西,这也不再属于继承人的风险。
rescripto ergo ostensum legatarium heredi non debere cauere se non perditurum.
”因此,敕答表明,受遗赠人无需向继承人担保其不会失去它。
uersa uice an heres de sequenti legato siue fideicommisso cauere debeat, quaeritur.
反过来,现提问:继承人是否应当就其后的遗赠或信托遗赠提供担保。
et putem non oportere ei caueri, cum in suo arbritrio habeat, ne perdat id quod sibi relictum est, quamuis si quis inspexerit, quod sub condicione relictum est, dicere debeat satisdationem exigendam.
我认为不应当向其提供担保,因为他自己可以控制不失去留给他的东西,尽管如果有人着眼于该遗赠是在条件之下留给他的,他可能会说应当要求提供担保。
§36.3.1.12Certe siue ex asse siue ex parte quis legatum debeat, cauere debet, siue institutus sit heres siue substitutus.
确实,无论一个人是基于全部遗产还是部分遗产而负有给付遗赠的义务,无论他是被指定的继承人还是替代继承人,他都必须提供担保。
§36.3.1.13Bellissime quaeritur, an haec stipulatio incrementum ex fructibus uel usuris sentiat.
极好地提出了一个问题:这一约定是否会因果息或利息而增加。
et recte placuit ex mora incrementum habituram stipulationem, ut id quod oportebit conprehendat.
人们正确地认为,该约定将因延迟而产生增加,以便它包含应当给付的内容。