[POMPONIUS libro quinto ad Quintum Mucium. ] §36.2.22.prSi Titio, 'cum is annorum quattuordecim esset factus', legatum fuerit et is ante quartum decimum annum decesserit, uerum est ad heredem eius legatum non transire, quoniam non solum diem, sed et condi-cionem hoc legatum in se continet 'si effectus esset annorum quattuordecim', qui autem in rerum natura non esset, annorum quattuordecim esse non intellegeretur.
[庞波尼乌斯《昆图斯·穆基乌斯注》第五卷] 如果给与蒂蒂乌斯一项遗赠,写明“当他满十四岁时”,而他在十四岁之前去世,则该遗赠不向其继承人移转,这一观点是正确的。 因为该遗赠不仅包含期限,而且自身还包含了一个条件,即“如果他已满十四岁”;然而,对于不再存在于事物中的人,不能被理解为已满十四岁。
nec interest, utrum scribatur 'si annorum quattuordecim factus erit' an ita, cum priore scriptura per condicio-nem tempus demonstratur, sequenti per tempus condicio, utrubique tamen eadem condicio est.
而且,写成“如果他将满十四岁”还是以另一种方式写明,并无区别,因为在前一种写法中,是通过条件来表明时间,而在后一种写法中,则是通过时间来表明条件,但无论哪种情况,都是同一个条件。
§36.2.22.1Quaedam autem condiciones etiam superuacuae sunt, ueluti si ita scribat: 'Titius heres esto.
然而,某些条件甚至是多余的,例如像这样写:“提蒂乌斯应为继承人。
si Titius hereditatem meam adierit, Maeuio decem dato': nam pro non scripto ea condicio erit, ut omnimodo ad heredem Maeuii legatum transeat, etiamsi Maeuius ante aditam hereditatem decesserit.
如果提蒂乌斯接受了我的遗产,应给与梅维乌斯十个单位。 ”因为该条件将被视为未写明,从而无论如何,该遗赠都会移转给梅维乌斯的继承人,即使梅维乌斯在遗产被接受之前已经去世。
et idem, si ita fuerit scriptum: 'si Titius hereditatem meam adierit, intra dies centum Maeuio decem dato': nam hoc legatum in diem erit, non sub condicione, quia definitio Labeonis probanda est dicentis id demum legatum ad heredem legatarii transire, quod certum sit debitum iri, si adeatur hereditas.
如果写成:“如果提蒂乌斯接受了我的遗产,应在一百天内给与梅维乌斯十个单位”,其结果也是相同的。 因为这一遗赠将是附期限的,而非附条件的,因为拉贝奥的定义应当被赞同,他说:只有当遗产被接受时确定将被债务履行的那类遗赠,才会移转给受遗赠人的继承人。
§36.2.22.2Si tamen duos heredes instituam et, si alter ex his adeat hereditatem, alicui legem ab omnibus heredibus: non erit pro superuacuo ea condicio, sed in portionem quidem coheredis ualebit, in ipsius autem, cuius persona in condicione comprehensa est, superuacua erit, perinde atque solo eo herede instituto eo modo legatum esset.
然而,如果我指定两个继承人,并写明“如果他们中的一人接受遗产”,则由所有继承人向某人给与遗赠:该条件将不被视为多余,而是在共同继承人的份额中有效;但在其人身被包含在条件中的继承人自身的份额中,该条件将是多余的,这正如同仅指定该人为继承人并以该方式设立遗赠一样。