[IULIANUS libro trigensimo quinto digestorum. ] §36.2.16.prCum ita legatum est: 'Stichum uel quod ex Pamphila natum erit heres meus dato', non ante dies legati eius cedet, quam aliquid ex Pamphila natum fuerit aut certum fuerit nasci non posse.
[尤里安,同《学说汇纂》第三十五卷] 当以如下方式赠与遗赠时:“我的继承人应当给付斯蒂克斯,或者潘菲拉将要生下的孩子”,在此遗赠的权利不发生,直到潘菲拉生下孩子,或者确定她不可能再生育。
§36.2.16.1Cum seruo legato, antequam hereditas eius qui legauerat adiretur, usus fructus ab alio legatus fuerit et prior hereditas eius, qui usum fructum legauerit, adita fuerit: nulla ratio est, cur diem legati cedere existimemus, antequam ea quoque hereditas, ex qua seruus legatus erat, adeatur, cum neque in praesentia ullum emolumentum hereditati adquiratur et, si interim seruus mortuus fuerit, legatum extinguatur.
如果对一个已被遗赠的奴隶,在该奴隶的遗赠人的继承被接受之前,另一个人向其遗赠了用益权,且遗赠用益权之人的继承首先被接受:我们没有任何理由认为,在该奴隶被遗赠的那份继承也被接受之前,用益权遗赠的权利就已经发生,因为目前继承财产没有获得任何利益,而且如果奴隶在期间死亡,该遗赠便会消灭。
quare adita hereditate existimandum est usum fructum ad eum, cuius seruus legatus esset, pertinere.
因此,当那份继承被接受时,应当认为用益权归属于该奴隶被遗赠给的那个人。
§36.2.16.2Quod si seruus, cui usus fructus legatus fuerit, ipse legatus non fuerit, dicendum est usum fructum ad hereditatem pertinere, eo quod dies eius ante aditam hereditatem non cesserit.
但是,如果被遗赠了用益权的奴隶本身并没有被遗赠,则应当说用益权归属于继承财产,因为在其继承被接受之前,该权利并未发生。