[IDEM libro trigensimo sexto digestorum. ] §36.2.17.prCum legato seruo aliquid legatur, dies eius legati quod seruo datur non mortis tempore, sed aditae hereditatis cedit: et ideo impedimento non est regula iuris, quo minus manumisso legatum debeatur, quia etsi confestim pater familias moreretur, non in eiusdem personam et emolumentum legati et obligatio iuris concurreret.
[同人,同《学说汇纂》第三十六卷] 当向一个已被遗赠的奴隶遗赠某物时,给与该奴隶的该遗赠的权利,并非在死亡之时发生,而是在继承被接受之时发生:从而,法律规则并不妨碍在此人获得解放后,该遗赠应当给付予他,因为即使家父立即死亡,该遗赠的利益与法律上的债务也不会合致于同一个人。
perinde igitur est hoc, de quo quaeritur, ac si filio herede instituto patri legatum esset: quod consistere intellegitur eo, quod, quamuis statim pater familias moriatur, potest emancipatus adire hereditatem, ut patri legatum debeat
因而,此处所讨论的情况,就如同指定儿子为继承人而向父亲作出了遗赠:此种遗赠被理解为有效,乃是因为:即便家父立即死亡,被解放的儿子仍能接受继承,从而对父亲负有给付该遗赠的义务。