[IDEM libro quinto fideicommissorum. ] §36.1.67.prSeruo inuito domino uel ignorante non recte restituetur hereditas: sed si postea ratum habuerit, confirmabitur restitutio, uerum ipsi domino adquirentur actiones.
在主人违背意愿或不知情的情况下,遗产不应被正确地归还给奴隶;但如果主人事后予以追认,则该归还予以确认,且诉权将由主人本人取得。
nec quia hereditatis adquisitionis similis est haec restitutio, iussum praecedere oportet, sed ut dictum est, etiam ratihabitio subsequi poterit exemplo bonorum possessionis.
并且,不能因为这种归还类似于遗产的取得,就必须有命令在先,而是如前所述,参照遗产占有的先例,事后的追认也可以随后发生。
neque interest, quod ad propositum attinet, ipsi domino an seruo quis rogetur restituere hereditatem, nec in ea re consensu aut opera serui opus est: atquin in bonorum possessione uel in adeunda hereditate consensus eius necessarius est.
就本案目的而言,被请求向主人本人还是向奴隶归还遗产,并无区别,且在此事中不需要奴隶的同意或协助;然而,在遗产占有或接受遗产时,他的同意是必要的。
itaque si qui suspectam dicent hereditatem, postulante domino compellendi erunt adire et restituere hereditatem.
因此,如果继承人们声称遗产是可疑的,则在主人的请求下,他们应被强制接受并归还遗产。
§36.1.67.1Si testator rogasset heredem, ut restituat hereditatem mulieri, si non nupsisset, dicendum erit compellendum heredem, si suspectam dicat hereditatem, adire et restituere eam mulieri, etiamsi nupsisset.
如果遗言者曾请求继承人在某一妇女不结婚的条件下向其归还遗产,则应当认为,如果继承人声称遗产是可疑的,即使该妇女已经结婚,也必须强制继承人接受并向其归还遗产。
idem in ceteris quoque condicionibus Iulianus noster probat, quae similiter nisi fine uitae expleri non possent.
我们的尤里安在其他所有同样非至生命终结不能履行的条件中也赞同这一点。
secundum quam sententiam cautione praestita his, quorum interest, ab his, quibus restitui sub isdem condicionibus heres rogatus esset, restituet hereditatem.
根据这一观点,在由被请求在相同条件下归还遗产之人向利害关系人提供担保后,继承人将归还遗产。
§36.1.67.2Cum praetor cognita causa per rorem uel etiam ambitiose iuberet hereditatem ut ex fideicommisso restitui, etiam publice interest restitui propter rerum iudicatarum auctoritatem.
当法官(法务官)在审理案件后,因错误甚至因偏私命令将遗产作为信托遗产予以归还时,由于既判力的威信,该归还亦符合公共利益。
§36.1.67.3Si pupillo infanti restituere hereditatem quis rogatus sit, si sponte adierit, etiam seruo eius et ipsi pupillo tutore auctore restituetur hereditas: si quidem eo, quod fari non potest, non magis ea res impedietur, quam in muto pubere uolente sibi restitui hereditatem.
如果有人被请求向一名处于婴儿期的受监护人归还遗产,若继承人自愿接受继承,则在监护人许可下,遗产亦将归还给该受监护人的奴隶及受监护人本人;因为事实上,不能说话这一情况,对于此事的妨碍,并不多于在希望向其归还遗产的口哑成年人的情况。
si autem heres recuset adire hereditatem, quemadmodum res expediri possit, difficile est, quia neque tutore desiderante periculo pupilli adiri hereditatem Trebelliano senatus consulto locus sit futurus neque pupillus ipse id desiderare possit, cum fari non possit.
但是,如果继承人拒绝接受遗产,如何解决此事便是困难的,因为既不能在监护人提出要求时、在受监护人承担风险的情况下根据特雷贝利乌斯元老院决议有接受遗产的余地,受监护人本人也因不能说话而无法提出要求。
quod aliquatenus circa mutos expediri potest, nam si auditus capaces sunt uel interrogati nutu possint significare uelle se periculo suo hereditatem adire, quomodo absentes per nuntium.
此事在某种程度上对于哑人是可以解决的,因为如果他们有听力,或者在被询问时能用点头表示他们愿意自担风险接受遗产,这就像不在场者通过使者所做的一样。
sed et infanti non dubito omnimodo subueniendum idque ex similitudine iuris ciuilis uel honorarii constituendum est: siue enim heres institutus esset, non dubie pro herede tutore auctore gerere posse uidetur, siue de bonorum possessione agitaretur, peti ei per tutorem posset.
但我毫不怀疑,必须千方百计地对婴儿予以救济,且这应当根据市民法或长官法的类推予以确立:因为无论他是被指定为继承人(他显然能在监护人许可下作为继承人行事),还是在涉及遗产占有的情况下,都可以通过监护人为其请求。
ideoque et heres compelli per tutorem potest adire et restituere hereditatem.
因此,继承人亦可通过监护人被强制接受并归还遗产。
quo exemplo et mutus, qui nihil intellegere potest, per curatorem adiuuatur.
根据这一先例,无法理解任何事情的哑人亦通过保佐人获得协助。
§36.1.67.4Si singulae res ab herede traditae sunt iussu meo ei cui eas uendiderim, non dubitabimus mihi intellegi factam restitutionem.
如果个别财物在我的命令下由继承人交付给我已将其出售之人,我们毋庸置疑,应理解为已向我作出了归还。
idem erit, et si iussu meo tradantur, cui ego ex fideicommisso aliaue qua causa eas praestare debuerim uel in creditum ire uel donare uoluerim.
如果根据我的命令,这些财物被交付给因信托或其他原因我应当向其提供之人,或者我希望贷与或赠与之人,也是同样。