[MAECIANUS libro quarto fideicommissorum. ] §36.1.66.prSi eius pupilli, cui sine tutoris auctoritate pecunia credita erat, restituta ex eo senatus consulto mihi fuerit hereditas, si soluam creditori, non repetam: adquin heres si post restitutionem soluat, repetet: non ob aliud, quam quod ab eo in me naturalis obligatio translata intellegitur.
如果一个在没有监护人许可的情况下被借予款项的受监护人的遗产,根据该元老院决议被归还给我,若我向债权人清偿,我将不得请求返还;然而,如果继承人在归还遗产后清偿,他将可以请求返还,这不外乎是因为自然债务被理解为已由他转移给我的缘故。
et si eius mihi restituta sit hereditas, qui pupillo sine tutoris auctoritate crediderit, si soluerit mihi pupillus, non repetet: at si heredi soluerit, repetet, non repetiturus, si ante restitutionem soluisset.
又如果,在没有监护人许可的情况下向受监护人借予款项之人的遗产被归还给我,若受监护人向我清偿,他将不得请求返还;但若他向继承人清偿,他将可以请求返还,虽然如果他在归还前清偿,他本是不能请求返还的。
§36.1.66.1Si necessarii heredes sub condicione quamuis leuissima heredes sint instituti, cui parere solent, dicendum est cogi restituere hereditatem desiderantibus his, quibus restituere rogati sunt, quia etiam necessari heredes fideicommissae hereditatis restituendae gratia condicioni parere erunt compellendi.
如果强制继承人在任何哪怕是最微不足道的、他们通常会遵守的条件下被指定为继承人,且那些被请求向其归还遗产之人提出要求,则应当认为他们被强制归还遗产,因为即使是强制继承人,为了归还信托遗产,也必须被强迫遵守该条件。
§36.1.66.2Si quis rogatus restituere hereditatem decessit, antequam eam restituat, heres eius poterit hereditatem restituere et ex Trebelliano senatus consulto transeunt actiones.
如果被请求归还遗产之人在归还之前死亡,其继承人可以归还该遗产,且诉权根据特雷贝利乌斯元老院决议予以转移。
sed si duo ei heredes extitissent, uti quisque restituisset, pro ea parte transituras actiones: nam et si ipse partem restituisset, pro parte interim transituras uerius est.
但是,如果他有两个继承人,则各继承人按照其归还的份额,诉权相应地予以转移:因为即使他本人已归还了一部分,更正确的看法是,在此期间诉权也应按该部分予以转移。
sed et si plures heredes extiterunt ei, qui rogatus est restituere hereditatem, si quidam interim restituerint, uel cum ei, cui restitui debuit, plures heredes extiterint: ut cui restituta erit, is pro ea parte ex hoc senatus consulto habebit actiones.
而且,如果被请求归还遗产之人有数个继承人,且其中某些人在此期间已予以归还,或者在应当被归还遗产之人有数个继承人的情况下:被归还遗产之人将根据该元老院决议按其份额享有诉权。
§36.1.66.3Si patronus ex parte debita heres institutus rogatus fuerit eam liberis exheredatis defuncti liberti restituere, si sua sponte adierit, erit Falcidiae locus, si coactus, in solidum transibunt actiones ex hoc senatus consulto.
如果主家就其应得份额被指定为继承人,并被请求将该份额归还给已故解放自由人被废除继承权的子女,若他自愿接受继承,则有适用法尔基迪乌斯法的余地;但若他是被强制的,则根据该元老院决议,诉权将全部转移。