[GAIUS libro secundo fideicommissorum. ] §36.1.65.8Si dandae pecuniae condicio adscripta est heredi, debet ei offerre pecuniam is qui poscit fideicommissum, ut hereditatem impleta condicione possit adire et restituere.
如果向继承人附加了交付款项的条件,请求信托遗赠之人必须向其提供款项,以便继承人在条件履行后能够接受并归还该遗产。
§36.1.65.9Quod si condicio adscripta est et ea est, quam praetor remittit, sufficit edictum, ut Iulianus ait: hactenus iubendus est, ut constituat praetoris actionibus uti aut petat bonorum possessionem secundum tabulas, ut ita nanctus actiones tunc restituta hereditate transferat eas ex senatus consulto.
但是,如果附加了条件,且该条件属于裁判官予以宽免的类型,则如尤里安所说,告示已足够:在此限度内应当命令他决定使用裁判官的诉权,或者申请依遗嘱的遗产占有,以便他以此种方式获得诉权后,在归还遗产时根据元老院决议将这些诉权予以转移。
§36.1.65.10Si uero nominis ferendi condicio est, quam praetor exigit, recte quidem facturus uidetur, si eam expleuerit: nihil enim male est honesti hominis nomen adsumere, nec enim in famosis et turpibus nominibus hanc condicionem exigit praetor.
但是,如果是改用姓名的条件,且该条件是裁判官所要求的,那么如果他履行了该条件,他似乎确实是在正当地行事:采用一个高尚之人的姓名并无任何不妥,裁判官也不会在涉及声名狼藉或可耻的姓名时要求履行此种条件。
sed tamen si recuset nomen ferre, remittenda est ei condicio, ut Iulianus ait, et permittendae utiles actiones, aut bonorum possessio secundum tabulas danda est, uti nanctus actiones transferat eas ex senatus consulto.
然而,如果他拒绝改用该姓名,则如尤里安所说,应当免除其该条件,并应当允许其享有准诉权,或者应当给予其依遗嘱的遗产占有,以便他在获得诉权后根据元老院决议转移这些诉权。
§36.1.65.11Si cum suspectam uideret, hereditatem postulante me iussu praetoris adieris et restitueris mihi, ita utar legis Falcidiae beneficio aduersus legatarios, si tu quoque ea lege uti poteras et quatenus uti poteras: nam si quid praeterea a me alicui per fideicommissum relictum sit, id quasi a legatario relictum non uenit in computationem eius legis, sed extrinsecus numeratur.
如果当你看作是可疑的遗产时,因我的请求而在裁判官的命令下,你接受了该遗产并归还给我,那么仅当你自己也能适用该法且在你能适用的限度内,我才能对受遗赠人主张法尔基迪乌斯法的利益;因为如果此外我还通过信托遗赠将任何财产留给他人,这并不会像由受遗赠人留下的一样计入该法的计算中,而是另行计算。
§36.1.65.12Si Titius rogatus sit hereditatem Maeuio restituere, Maeuius Seio certam pecuniam, et Titius quartae retinendae beneficio aduersus Maeuium usus fuerit: Neratius scribit Maeuium quoque Seio eo minus aequum esse praestare, ne ipse de suo damnum sentiat.
如果提蒂乌斯被请求向马埃维乌斯归还遗产,而马埃维乌斯被请求向塞乌斯给付特定款项,且提蒂乌斯对马埃维乌斯使用了留留四分之一的利益:内拉蒂乌斯写道,马埃维乌斯对塞乌斯也应当相应减少给付才是公平的,以免他自己从自己的财产中遭受损失。
§36.1.65.13Iulianus ait, si heres institutus Titio rogatus sit restituere, substitutus Maeuio et institutus suspectam sibi hereditatem esse dicat, desiderante Titio iubendum eum adire et restituere.
尤里安说,如果指定继承人被请求向提蒂乌斯归还,候补继承人被请求向马埃维乌斯归还,而指定继承人声称遗产对其而言是可疑的,那么在提蒂乌斯提出请求时,应当命令该指定继承人接受并归还之。
§36.1.65.14Si quis bonorum possessoris fidei commiserit de hereditate restituenda et is passus fuerit diem bonorum possessionis adgnoscendae transire aut per hoc tempus, quo is, cui restitui debebit hereditas, aliqua ex causa non potuit adire praetorem et postulare, ut petita bonorum possessione restituatur sibi hereditas, succurri ei debet, id est ut restituatur tempus bonorum possessionis admittendae exhibendi fideicommissi gratia.
如果有人信托遗产占有者归还遗产,而该占有者容许申请遗产占有的期限届满,或者在此期间,由于某种原因,应当被归还遗产之人无法前往裁判官处并请求在申请遗产占有后将遗产归还给自己,则应当对其予以救济,即:为了履行信托遗赠,应当恢复准予遗产占有的期限。
§36.1.65.15Admonendi autem sumus, si is, qui soluendo non sit, Titio herede instituto seruum liberum esse iusserit et rogauerit Titium hereditatem eidem restituere, uix esse, ut Titius recusans adire hereditatem cogatur.
然而,我们必须注意,如果一个无偿还能力之人,在指定提蒂乌斯为继承人后,命令一个奴隶获得自由,并请求提蒂乌斯将遗产归还给该奴隶,那么在提蒂乌斯拒绝时,几乎不可能强制他接受继承。
nam licet desiderante seruo Titius adierit hereditatem, non tamen potest libertas seruo competere quasi in fraudem creditorum data, licet Titius locuples sit: qua de causa nec hereditas ei restitui potest.
因为即使提蒂乌斯在奴隶的请求下接受了遗产,该自由也无法归属于该奴隶,因为这如同是为了欺诈债权人而给予的,即使提蒂乌斯很富有亦然;因此,遗产也不能归还给他。
sed ex sententia legis dicendum est perinde habendum, ac si is seruus solus liber et heres scriptus esset nec Titius heres esset.
但根据法律的旨趣,应当认为这应当被视为如同该奴隶独自被指定为自由人及继承人,而提蒂乌斯并非继承人。