[IDEM libro nono decimo quaestionum. ] §36.1.54.prSi res aliena Titio legata fuerit isque domino rei herede instituto petierit, ut hereditatem Maeuio restituat, Maeuius legatum inutiliter petet: non enim poterit consequi, quod ad institutum, id est rei dominum peruenire non poterat.
[同[作者],《问题集》第十九卷] 如果属于他人的财产被遗赠给提提乌斯,而他请求作为该财产所有人的指定继承人将遗产归还给梅维乌斯,梅维乌斯将无益地请求该遗赠;因为他无法获得那件无法归属于指定继承人(即该财产所有人)的财产。
§36.1.54.1Seruus ab altero ex heredibus libertatem, ab altero fideicommissum hereditatis accepit.
一名奴隶从继承人的一方获得了自由,从另一方获得了遗产的信托。
si neuter adire uelit, nullae praetoris partes erunt, quia neque propter solam libertatem compellitur adire neque is, a quo libertas data non est, propter eum, quinondum liber est, ut adeat, compellitur: et senatus consulto locus est, cum ab omnibus directa, uel fideicommissa libertas ab eo datur a quo hereditas quoque relinquitur.
如果双方都不愿意接受继承,法官将无从介入,因为继承人不能仅因自由的缘故而被强制接受继承,而未给予自由的那方继承人也不能为了尚未获得自由的人而被强制接受继承。 只有在所有人直接给予自由,或者由同样留有遗产的人给予信托自由时,元老院决议才有适用的余地。
sed si forte is, a quo libertas data est, portionem suam repudiauit uel condicione exclusus est, cum portio eius ad alterum peruenerit, defendi poterit adire cogendum: quid enim interest, quo iure debitor libertatis et hereditatis idem esse coeperit?
但是,如果碰巧给予自由的那方继承人放弃了他的份额或因条件而被排除,当他的份额归属于另一方继承人时,则可以主张应当强制后者接受继承:因为自由的债务人与遗产的债务人因何种法律依据而成为同一人,又有何区别呢?