Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §35.2.82.pr

免除债务遗赠与基于偿债能力的法尔基迪亚法计算

第 5527 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本文讨论了当遗产仅由针对特定债务人的债权构成,且向债务人遗赠免除并向他人遗赠财产时,根据债务人的清偿能力适用和计算法尔基迪亚法的方法。

[ULPIANUS libro octauo disputationum. ] §35.2.82.prQuaerebatur, cum is qui solum in nomine quadringenta in bonis habebat ipsi debitori liberationem, Seio autem quadringenta legauerit, si debitor uel soluendo non sit uel centum facere possit, quantum quisque habeat interuentu legis Falcidiae.
[乌尔比安,节选自《论议书》第八卷] 有人提出疑问:当一个在财产中仅拥有一笔四百的债权的人,向该债务人本人遗赠了免除,向塞尤斯遗赠了四百,若债务人要么无清偿能力,要么仅能拿出一百,则通过法尔基迪亚法的介入,每个人应当获得多少。
dicebam legem Falcidiam ex eo quod refici ex hereditate potest quartam heredi tribuere, residuum dodrantem inter legatarios distribuere.
我曾认为,法尔基迪亚法从遗产中可收回的部分中将四分之一给予继承人,将其余的四分之三在受遗赠人之间分配。
quare cum nomen minus soluendo est in hereditate, eius quod exigi potest pro rata fit distributio, residui uenditio facienda est, ut id demum in hereditate computetur, quanti nomen distrahi potest.
因此,当遗产中的债权不足以清偿时,应就可收回的部分按比例进行分配,对其余部分则必须进行债权转让,以便最终将该债权可售得的价额计入遗产中。
sed cum debitori liberatio relinquitur, ipse sibi soluendo uidetur et quod ad se attinet, diues est: quippe si ei mortis causa accepto feratur id quod debet, quadringenta cepisse uidebitur, licet nihil facere possit: sensisse enim liberationem plenam uidetur, quamuis nihil facere possit.
但当向债务人遗赠免除时,他被视为对自己具有清偿能力,且就其自身而言,他是富有的:因为如果他所欠之债务因死因处分而被免除,即使他无法拿出任何东西,他亦将被视为已获得四百:因为尽管他无法拿出任何东西,他仍被视为感受到了完全的免除。
si soli ei liberatio relicta est, et ideo Falcidia interueniente trecenta accepto illi ferri debent, residua centum durabunt in obligationem et si quidem facere posse coeperit, exigentur ab eo dumtaxat usque ad centum.
如果仅向他遗赠了免除,因此在法尔基迪亚法的介入下,应当向他免除三百,则其余的一百将作为债务继续存在,且如果他开始有能力支付,则仅向他追索至一百。
idemque erit dicendum, et si mortis causa accepto ei quadringenta ferantur.
如果因死因处分而向他免除四百,亦应作同样的认定。
unde eleganter dicitur acceptilationem in pendenti fore, ut, si quidem mortis tempore quadringenta tota inueniantur, in trecenta ualeat acceptilatio: si uero praeterea aliquid inueniatur, quod quadrantem suppleat heredi, in quadringenta acceptilatio proficiet.
因此,有精辟的论述指出,免除将处于悬而未决的状态,以至于如果在死亡时发现整整四百,则免除在三百的范围内有效;但如果此外还发现了其他可以为继承人补足四分之一的部分,则免除将在四百的范围内生效。
quod si debitor iste quadringentorum dumtaxat centum facere potest, quia sibi soluendo est, necesse habebit centum refundere.
但是,如果这个负债四百的债务人仅能拿出一百,因为他对自身具有清偿能力,他将必须偿还一百。
cum igitur debitor sibi soluendo sit, eueniet, ut, si herede aliquo instituto ipsi debitori liberatio et alii quadringenta legata sint, si quidem soluendo sit debitor, centum quinquaginta ex trecentis retineat, alia centum quinquaginta legatario praestentur, heres centum habeat: sin uero centum tantum facere possit, heredi ex refecto quarta seruanda est: sic fiet, ut centum, quae praestari possunt, in quattuor partes diuidantur, tres partes ferant legatarii, heres uiginti quinque habeat, debitor, qui soluendo non est, secum centum quinquaginta compenset.
因此,既然债务人对自己具有清偿能力,那么结果将是:如果指定了某个继承人,且向该债务人本人遗赠了免除,向另一人遗赠了四百,若债务人确有清偿能力,他应从三百中保留一百五十,另外一百五十给付给受遗赠人,继承人获得一百:但如果他只能拿出一百,则必须从收回的部分中为继承人保留四分之一:如此,可给付的一百将被分为四份,受遗赠人获得三份,继承人获得二十五,而无清偿能力的债务人则在自身中抵销一百五十。
de residuis centum quinquaginta, quae exigi non possunt, uenditio fiet nominis idque, quasi solum in bonis fuerit, repraesentatur.
对于无法收回的其余一百五十,将对债权进行转让,并且这部分将如同其是财产中仅有的东西一样被即时兑现。
quod si nihil facere debitor potest, aeque in centum quinquaginta accepto liberandus est: de residuo uenditionem nominis faciendam Neratius ait, quod et nos probamus.
但如果债务人什么也无法拿出,他同样应当在一百五十的范围内通过免除获得释放:内拉蒂乌斯认为对其余部分应当进行债权转让,我们也赞同这一点。

词汇与语法注释

  1. 35.2.82.prsoluendo non sit — 使用了带与格动词意向模态(gerundive)的 `soluendo esse` 句式,意为“无清偿能力”(字面意思为“不处于能够支付的状态”)。
  2. 35.2.82.praccepto feratur — `accepto ferre` 是源自罗马法中记账处理的表达,指即使实际未收到,也“记作已收”(即形式上免除债务)。
  3. 35.2.82.prin pendenti fore — 由前置词 `in` 与中性分词 `pendens` 的夺格构成的表达,表示效力或归属处于“悬而未决的状态”或“被保留”。
  4. 35.2.82.prsecum centum quinquaginta compenset — 由于债务人无清偿能力,这指的是他在自身中(`secum`)将自己对债权人(立遗嘱人)所负的债务与他有权获得的免除(遗赠)进行“抵销(`compenset`)”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §35.2.82.pr. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:35.2.82.pr

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。