[IDEM libro octauo decimo ad edictum prouinciale. ] §35.2.81.prSed usus fructus legatus uenit in computationem legis Falcidiae, nam diuisionem recipit adeo, ut, si duobus legatus fuerit, ipso iure ad singulos partes pertineant.
[同上,节选自针对行省告示之第十八卷] 但被遗赠的使用收益权应计入法尔基迪亚法的计算,因为它是接受分割的,以至于如果它被遗赠给两个人,其份额依法律当然归属于各自。
§35.2.81.1Dos relegata extra rationem legis Falcidiae est, scilicet quia suam rem mulier recipere uidetur.
再遗赠的嫁妆在法尔基迪亚法的计算范围之外,这自然是因为妇女被视为收回其自身的财产。
§35.2.81.2Sed et de his quoque rebus, quae mulieris causa emptae paratae essent, ut hae quoque extra modum legis essent, nominatim ipsa Falcidia lege expressum est.
而且,关于为妻子之故而购买并准备的那些物品,法尔基迪亚法本身也明文规定,这些物品同样应在法律的限制范围之外。