[ULPIANUS libro primo ad legem Iuliam et Papiam. ] §35.2.62.prIn lege Falcidia hoc esse seruandum Iulianus ait, ut, si duo rei promittendi fuerint uel duo rei stipulandi, si quidemsocii sint in ea re, diuidi inter eos debere obligationem, atque si singuli partem pecuniae stipulati essent uel promisissent: quod si societas inter eos nulla fuisset, in pendenti esse, in utrius bonis computari oporteat id quod debetur uel ex cuius bonis detrahi.
[乌尔比安,在《尤里乌斯和帕皮乌斯法注释》第一卷中] 尤里安说,在《法尔西迪亚法》中应当遵守这一点:即如果有两个连带债务人或两个连带债权人,如果他们在该事物中确系合伙人,则债务应当在他们之间进行分割,就如同各自约定或承诺了部分款项一样;但如果他们之间没有合伙关系,则债权应当计入谁的财产,或者债务应当从谁的财产中扣除,处于悬而未决的状态。
§35.2.62.1Corpora si qua sunt in bonis defuncti, secundum rei ueritatem aestimanda erunt, hoc est secundum praesens pretium: nec quicquam eorum formali pretio aestimandum esse sciendum est.
如果死者的财产中有任何有形物,它们必须根据事物的实际价值进行评估,即根据目前的售价;并且应当知道,其中任何一个都不应按形式上的价格来评估。