[IDEM libro quarto epistularum. ] §35.2.61.prAlienus fundus tibi legatus est: hunc heres cum emere nisi infinito pretio non posset, emit multo pluris, quam quanti erat, qua emptione effectum est, ut legatarii ad legem Falcidiam reuocarentur.
[同人,在《书信集》第四卷中] 他人的土地被遗赠给你。 继承人由于除非以极高的价格否则无法购买该土地,因此以远高于其价值的价格购买了它。 这一购买行为导致受遗赠人被削减至《法尔西迪亚法》的限度。
quaero, cum, si fundus tanti, quanti re uera, emptus esset, legata non fuerant excessura ius legis Falcidiae, an hoc ipso heres institutus partem reuocandi a legatariis ius habeat, quod ex uoluntate defuncti pluris emerit fundum, quam quanti erat.
我请问,如果在土地是以其实际价值购买的情况下,遗赠本不会超过《法尔西迪亚法》的限度,指定继承人是否正因为根据死者的意愿以高于实际价值的价格购买了该土地这一事实本身,便拥有向受遗赠人收回一部分遗产的权利。
respondit: quod amplius heres quam pretium fundi legatario soluit, id lege Falcidia imputari non potest, quia neglegentia eius nocere legatariis non debet, utpote cum is confitendo ueram aestimationem praestare poterat.
回答:继承人所支付的超出土地价格给受遗赠人的数额,不能计入《法尔西迪亚法》的扣除额,因为他的疏忽不应当对受遗赠人造成损害,尤其是因为他本可以通过承认无法购买该土地来提供其实际评估的价值。