[IAUOLENUS libro quarto decimo ex Cassio. ] §35.2.60.prCum pater impuberi filiae heredem substituit, id quod ei legatorum nomine a patre obuenit, cum hereditas ad substiitutos pertinet, in computationem legis Falcidiae non uenit.
[雅沃雷努斯,在《关于卡西乌斯》第十四卷中] 当父亲为未达到适婚年龄的女儿指定替代继承人时,在遗产归属于替代继承人时,女儿以遗赠名义从父亲处获得的财产不计入《法尔西迪亚法》的计算。
§35.2.60.1Legato petito cum in litem iuratum est, ratio legis Falcidiae non eius summae, in quam legatarius iurauit, haberi debet, sed eius, quanti re uera id fuit quod petitum est: nam id quod poenae causa adcreuit in legem Falcidiam non incidit.
当遗赠被请求且在诉讼中进行了宣誓时,计算《法尔西迪亚法》的比例不应当根据受遗赠人所宣誓的数额,而应当根据被请求之物实际享有的数额;因为作为惩罚而增加的部分,并不落入《法尔西迪亚法》的适用范围。