[IDEM libro septimo decimo quaestionum.
[同上,自《疑义集》第十七卷。
] §35.2.22.prNesennius Apollinaris Iulio Paulo.
] 内森尼乌斯·阿波里纳里斯致尤利乌斯·保罗。
Ex facto, domine, species eiusmodi incidit.
阁下,从实际案情中,发生了如下一类案件。
Titia filias suas tres numero aequis ex partibus scribsit heredes et a singulis legata inuicem dedit, ab una tamen ita legauit tam coheredibus eius quam extraneis, ut Falcidiae sit locus.
蒂蒂娅指定她的三个女儿为等额份额继承人,并让她们互相给予遗赠,但她从其中一人处向其共同继承人及第三人都课以了遗赠,以至于有适用法尔西迪亚法的空间。
quaero, an aduersus coheredes suas, a quibus legata et ipsa accepit, uti possit Falcidia et, si non possit uel doli exceptione summouenda est, quemadmodum aduersus extraneos computatio Falcidiae iniri possit.
我请问,对于她自己也从中获得遗赠的共同继承人,她是否可以主张法尔西迪亚法;如果她不能主张,或者应被恶意抗辩所驳回,那么对于第三人,应当如何进行法尔西迪亚法的计算?
respondi: id quidem, quod a coherede legatorum nomine percipitur, non solet legatariis proficere, quo minus Falcidiam patiantur: sed cum is qui legatum praestaturus est ab eodem aliquid ex testamento petit, non est audiendus desiderans uti aduersus eum Falcidiae beneficio, si id quod percepturus est ex uoluntate testatoris suppleat, quod deducere desiderat.
我回答说:从共同继承人处以遗赠名义获取的财产,通常并不利于受遗赠人免于承受法尔西迪亚减额;但是,当应当提供遗赠的人根据遗嘱向同一个人请求某物时,如果他将要获得的东西根据遗嘱人的意愿能够补足他希望扣除的部分,那么他要求对该人行使法尔西迪亚法利益的主张就不应被听取。
plane ceteris legatariis non uniuersum, quod coheredi praestat, imputabit, sed quantum daturus esset, si nihil ab eo perciperet.
显然,对于其他受遗赠人,他不会将他提供给共同继承人的全部数额算入,而仅算入如果他没有从其处获取任何东西时他本应给予的数额。
§35.2.22.1Seruo herede instituto si a domino fideicommissa, a seruo legata data sunt, prius ratio legatorum habenda est, deinde ex eo quod superest fideicommissorum.
在指定奴隶为继承人的情况下,如果主人课予了信托遗赠,奴隶课予了遗赠,则应首先考虑遗赠的计算,然后从剩余的部分中计算信托遗赠。
dominus enim ideo tenetur, quod ad eum peruenit: peruenit autem, quod deductis legatis superest.
因为主人仅在归属于他的限度内承担责任;而扣除遗赠后剩余的部分才归属于他。
plane Falcidiam exercet.
显然,他行使法尔西迪亚法。
§35.2.22.2Sed et si dominus omissa hereditatis aditione seruum sibi substitutum adire iussit, prius erogantur quae ab ipso domino data sunt, tunc eorum quae a seruo relicta sunt ratio initur, si patitur Falcidia.
但是,如果主人放弃继承的接受,而命令被指定为他替补的奴隶去接受继承,则首先支付由主人本人课予的给付,然后如果法尔西迪亚法允许,再进行奴隶所遗留之物的计算。
§35.2.22.3Si debitori liberatio legata sit, quamuis soluendo non sit, totum legatum computetur, licet nomen hoc non augeat hereditatem nisi ex euentu.
如果向债务人遗赠了债务免除,即使他无力偿还,整个遗赠也应予以计算,尽管这一债权除了在特定结果下,否则并不会增加遗产。
igitur si Falcidia locum habeat, hoc plus uidebitur legatum, quod huic legatum esset: cetera quoque minuentur legata per hoc et ipsum hoc per alia; capere enim uidetur eo, quod liberatur.
因此,如果适用法尔西迪亚法,这部分被遗赠给他的免除额将被视为遗赠;其他遗赠也将因此而减少,且该遗赠本身也将因其他遗赠而减少;因为他被视为因获得免除而有所取得。
§35.2.22.4Sed si alii hoc nomen legetur, nullum legatum erit nec ceteris contribuetur.
但是,如果这一债权被遗赠给他人,则不构成任何遗赠,也不会为其他遗赠进行案分扣除。