[MAECIANUS libro secundo fideicommissorum. ] §35.1.91.prCondicionum, quae in futurum conferuntur, triplex natura est, ut quaedam ad id tempus, quo testator uiuat, quaedam ad id, quod post mortem eius futurum sit, quaedam ad alterutrum pertineant, tempus autem uel certum uel infinitum comprehendatur: quae omnia non minus in fideicommissis quam in institutionibus ac legatis incidere solent: ut haec condicio 'Titiae, si mihi nubserit' non dubie nisi uiuente testatore, illa autem 'si ad exsequias funeris mei uenerit' nisi post mortem impleri non possit, illa uero 'si filio meo nubserit' uel uiuente uel mortuo testatore impleri possit.
[MAECIANUS libro secundo fideicommissorum.] 指向未来的条件之性质有三种:即有些属于遗言人仍在世的时间,有些属于他死后将到来的时间,有些则属于两者之一;而其中所包含的时间,或为确定,或为不确定。 所有这些情形,在信托遗赠中发生的普遍程度,不亚于在继承人指定和遗赠中:例如,“给蒂蒂娅,如果她嫁给我”这一条件,毫无疑问只有在遗言人仍在世时[才能成就];而“如果她参加我的葬礼”那一条件,则只有在死后才能成就;至于“如果她嫁给我的儿子”那一条件,则无论遗言人在世还是去世,均能成就。
et prima quidem ac tertia ex relatis condicionibus infinitum tempus habent: quandoque enim nubserit, impletur condicio: secunda ad certum tempus adscripta est.
在上述条件中,第一种和第三种确实具有不确定的时间:因为无论她何时结婚,条件即告成就;而第二种则被限定于确定的时间。