[IDEM libro septimo responsorum. ] §35.1.77.prAuia, quae nepotem sub condicione emancipationis pro parte heredem instituerat, ita postea codicillis scribsit: 'hoc amplius nepoti meo, quam quod eum heredem institui, lego praedia illa'.
[同上,于《解答集》第七卷] 祖母曾以解放(自立)为条件,指定其孙为部分份额的继承人,此后她在遗嘱补录中写道:“在指定我的孙子为继承人之外,我再将那些田产遗赠给他。
condicionem emancipationis repetitam uideri placet, quamuis auia nullam in legatis, ut in hereditate, substitutionem fecisset.
”即使祖母未像在继承中那样在遗赠中作出任何替补(代位指定),该解放的条件仍应被视为在遗赠中重复适用。
nam et cum seruus pure quidem liber, heres autem sub condicione scriptus et, si heres non exstiterit, legatum accipere iussus est, in legato repetitam uideri libertatem diuus Pius rescribsit.
因为神君庇护曾批复:当奴隶被无条件释放,但被附条件地指定为继承人,且被命令在其未能成为继承人时接受遗赠,则在遗赠中,其自由(的条件)应被视为重复适用。
§35.1.77.1Muciana cautio locum non habet, si per aliam condicionem actio legati differri possit.
如果因其他条件而使遗赠之诉得以延期,则不适用穆奇乌斯担保。
§35.1.77.2'Titio, si mulier non nubserit, heres centum dato': quam pecuniam eidem mulieri Titius restituere rogatus est.
“若该妇女不结婚,继承人应给提图斯一百(金币)”:提图斯被请求将该笔款项返还给该同一妇女。
si nubserit mulier die legati cedente, fideicommissum petet: remoto autem fideicommisso legatarius exemplum Mucianae cautionis non habebit.
若该妇女在遗赠权利确定之时结婚,她将请求信托;但若信托被排除,受遗赠人将无法获得穆奇乌斯担保的适用。
§35.1.77.3Pater exheredatae filiae tutores dedit eosque, si mater eius, impubere filia constituta, uita decessisset, ad rem gerendam accedere iussit, cum uxori mandatum esset, ut moriens filiae communi decies restitueret.
父亲为被剥夺继承权的女儿指定了监护人,并命令他们,若女儿在未成年期间母亲去世,则应开始管理事务;与此同时,妻子(母亲)被要求在临终时向他们的共同女儿返还一百万(塞斯特斯)。
non sub condicione tutores uidebuntur dati nec, si quid aliud interea puella quaesisset, eius administratione prohiberi, cautio uero fideicommissi matri remissa.
监护人不得被视为系附条件而指定,且在此期间若少女获得任何其他财产,他们亦不被禁止管理之;但信托的担保则被视为对母亲予以豁免。
quocumque indicio uoluntatis cautio legatorum uel fideicommissorum remitti potest.
通过任何意图的表示,遗赠或信托的担保均可被豁免。
itaque si cautionis non petendae condicio legato uel fideicommisso praescribatur, condicionem ea res non faciet: non enim deficiet, si quis caueri desiderauerit, onere cautionis non secuto, quod aduersus inuitum hodie iure publico sequi non potest, postquam remitti posse cautionem placuit.
因此,如果遗赠或信托中规定了“不得请求担保”的条件,这一事实并不构成(真正的)条件:因为即使有人要求提供担保,若担保的负担未随之产生,遗嘱亦不会失效,因为自从确认担保可以豁免以来,如今根据公法不得违背违愿者的意愿强制其提供担保。