[IDEM libro septimo decimo quaestionum. ] §35.1.71.prTitio centum ita, ut fundum emat, legata sunt: non esse cogendum Titium cauere Sextus Caecilius existimat, quoniam ad ipsum dumtaxat emolumentum legati rediret.
[同上,于《问题集》第十七卷] 向提修斯遗赠了一百,条件是让他购买一块土地:塞克斯图斯·凯基里乌斯认为,不应当强迫提修斯提供保证,因为遗赠的利益仅归于其自身。
sed si filio fratri alumno minus industrio prospectum esse uoluit, interesse heredis credendum est atque ideo cautionem interponendam, ut et fundus comparetur ac postea non alienaretur.
但如果遗赠人是希望为不那么勤勉的儿子、兄弟或养子提供保障,则应当认为这关系到继承人的利益,因此应当提供保证,以便既购买该土地,且此后不予转让。
§35.1.71.1Titio centum relicta sunt ita, ut Maeuiam uxorem quae uidua est ducat: condicio non remittetur et ideo nec cautio remittenda est.
向提修斯留下一百,条件是他娶未亡人麦维亚为妻:该条件不会被免除,因此保证也不应被免除。
huic sententiae non refragatur, quod, si quis pecuniam promittat, si Maeuiam uxorem non ducat, praetor actionem denegat: aliud est enim eligendi matrimonii poenae metu libertatem auferri, aliud ad testamentum certa lege inuitari.
如果某人约定在“不娶麦维亚为妻”的情况下支付金钱,裁判官将拒绝给予诉权,这一事实并不反驳上述观点:因为,因害怕惩罚而在选择婚姻时被剥夺自由是一回事,而被以特定条款吸引进入遗嘱则是另一回事。
§35.1.71.2Titio centum relicta sunt ita, ut a monumento meo non recedat uel uti in illa ciuitate domicilium habeat.
向提修斯留下一百,条件是他不离开我的纪念碑,或者在那个城市拥有住所。
potest dici non esse locum cautioni, per quam ius libertatis infringitur.
可以说,不应当有通过其侵害自由权的保证的余地。
sed in defuncti libertis alio iure utimur.
但在死者的解放奴隶的情形中,我们适用不同的法律。
§35.1.71.3'Titio genero meo heres meus dotis Seiae filiae meae nomine centum dato'.
“我的继承人应当以我的女儿塞娅的持参金的名义,给我的女婿提修斯一百。
legati quidem emolumentum ad Seiam, quae dotem habere incipit, pertinebit, sed quia non tantum mulieri, sed Titio quoque, cui pecuniam legauit, consultum uidetur, prope est, ut ipse legatarius intellegatur et legatum petere debeat.
” 确实,遗赠的利益将属于开始拥有持参金的塞娅,但由于这不仅考虑到了该妇女,也考虑到了提修斯——遗赠人向其遗赠了金钱,因此,这接近于认定他本人为受遗赠人且应当请求该遗赠。
si diuortium genero pecuniam heres soluerit, aeque liberabitur, quoniam in dotem solutio conuertitur.
如果离婚后,继承人将金钱支付给女婿,他将同样免责,因为该支付转化为持参金。
constante autem matrimonio etiam prohibente muliere Titio recte soluetur: hoc enim et mulieris interest, ut incipiat esse dotata.
但在婚姻存续期间,即使该妇女表示反对,向提修斯的支付也是合法的:因为这也符合该妇女的利益,使其开始拥有持参金。
nam et si quis ipsam quoque petitionem habere responderit eaque pecuniam petat neque dotis fieri uelit, non dubie doli summonebitur exceptione.
因为即使有人回答说她自己也拥有请求权,而她请求该金钱却不希望其成为持参金,她也无疑会受到恶意抗辩的阻却。
ante nuptias uero Titio uel muliere defunctis legatum apud heredem manet.
但在婚礼前,若提修斯或该妇女死亡,遗赠则留在继承人处。
quod si nolit eam uxorem ducere, causa legati, quod ad mulieris personam attinet, satisfactum intellegetur, sed Titio legatum petenti nocebit exceptio doli.
如果他不愿意娶她,那么就该妇女的个人而言,遗赠的事由将被视为已满足,但对于请求遗赠的提修斯,恶意抗辩将对其产生不利。
Sabinus autem existimabat nupta muliere Titio sine cautione legatum deberi, quoniam pecunia dotis efficeretur: sed cum ante nuptias, quia purum legatum est, peti potest, cautio 'mulieri pecuniam reddi' necessaria erit.
然而,萨比努斯认为,在妇女结婚后,由于金钱成为了持参金,因此应无须保证向提修斯支付该遗赠:但由于在婚礼前,因其属于无条件遗赠而可以请求,因此“将金钱归还给妇女”的保证将是必要的。
quod si maritus uitio suo causa ceciderit neque soluendo sit, numquid aduersus heredem mulieri, quae nihil deliquit, succurri debeat ob eam pecuniam, quae doti fuerat destinata? sed quoniam ambo legati petitionem habuerunt, saluam habebit, non soluta pecunia uiro, mulier actionem.
但是,如果丈夫因自己的过错而丧失地位且无力偿还,对于没有任何过错的妇女,是否应当针对继承人就原定用于持参金的那笔金钱给予救济? 但由于双方都拥有该遗赠的请求权,只要金钱未支付给丈夫,该妇女将完好地保有其诉权。