[IDEM libro octauo decimo quaestionum. ] §35.1.72.prCum tale legatum esset relictum Titiae 'si a liberis non discesserit', negauerunt eam recte cauere, quia uel mortuis liberis legati condicio possit exsistere.
[同上,于《问题集》第十八卷] 当向提蒂娅留下此类遗赠,即“如果她不离开孩子们”时,他们否认她能合法地提供保证,因为即使在孩子们死亡时,遗赠的条件也可能成就。
sed displicuit sententia: non enim uoto matris opponi tam ominosa non interponendae cautionis interpretatio debuit.
但该观点未获同意:因为,导致不提供保证的如此不吉利的解释,不应当与母亲的意愿相对立。
§35.1.72.1Et cum patronus liberto certam pecuniam legasset, si a liberis eius non discessisset, permisit imperator uelut Mucianam cautionem offerri: fuit enim periculosum ac triste libertum coniunctum patroni liberis eorundem mortem exspectare.
又当赞助人向其解放奴隶遗赠特定金钱,条件是“如果他不离开其子女”时,皇帝允许其提供类似于穆修斯的保证:因为让一个与赞助人子女有联系的解放奴隶去期盼他们的死亡,是危险且悲哀的。
§35.1.72.2Titius heredem institutum rogauit post mortem suam hereditatem restituere, si fideicommissi cautio non fuisset petita.
提修斯请求其指定的继承人在其死后归还遗产,“如果未曾请求遗言信托的保证”。
Mucianae cautionis exemplum ante constitutionem remissae cautionis locum habere non potuit, quoniam uiuo co, cui relictum est, impleri condicio potuit.
在有关免除保证的宪令出台之前,穆修斯保证的先例不能适用,因为在受遗赠人活着时,该条件便可能成就。
§35.1.72.3Quid ergo, si ita scriptum sit: 'peto, post mortem tuam restituas hereditatem ita, ne satis fideicommissi petatur neue ratio exigatur'.
那么,如果这样写会如何呢:“我请求在不要求遗言信托保证、也不要求审计账目的情况下,在你死后归还遗产。
sine dubio per huiusmodi uerba non interponendae quidem cautionis condicio uidebitur adscripta, rationi uero non exigendae modus adhibitus, scilicet ut culpa, non etiam dolus remissus intellegatur: idque in eius persona, qui negotia gessit cuique rationis reddendae necessitas fuerat testamento remissa, rescriptum est.
”毫无疑问,通过此类措辞,不提供保证的条件将被视为已附加上,但对于不要求审计账目,则施加了限制,即仅理解为免除过失,而不免除恶意。 并且,这是针对管理事务且被遗嘱免除提交账目义务的人的身份所作出的敕答。
§35.1.72.4'Si arbitratu Titii Seia nubserit, heres meus ei fundum dato'.
“如果塞娅在提修斯的裁决下结婚,我的继承人应当给她那块土地。
uiuo Titio etiam sine arbitrio Titii eam nubentem legatum accipere respondendum est eamque legis sententiam uideri, ne quod omnino nuptiis impedimentum inferatur.
”应当回答说,即使在提修斯活着的时候,即使没有提修斯的裁决,她结婚也应获得该遗赠,并且这似乎是法律的意图,以便不对婚姻产生任何阻碍。
sed si Titius uiuo testatore decedat, licet condicio deficit, quia tamen suspensa quoque pro nihilo foret, mulieri succurretur.
但如果提修斯在遗嘱人生前去世,虽然条件不成就,但因为即便该条件处于悬置状态也会被视同虚无,因此该妇女将获得救济。
§35.1.72.5'Maeuiae, si non nubserit, fundum cum morietur lego'.
“给麦维亚,如果她不结婚,我将那块土地在她去世时遗赠给她。
potest dici et si nubserit, eam confestim ad legatum admitti.
”可以说,即使她结婚了,也可以立即允许她获得该遗赠。
non idem probatur, si certus dies incertusue alius legato fuerit adscriptus.
如果遗赠中附有其他确定或不确定的期限,则不能赞同同样的结论。
§35.1.72.6Falsam causam legato non obesse uerius est, quia ratio legandi legato non cohaeret: sed plerumque doli exceptio locum habebit, si probetur alias legaturus non fuisse.
虚假原因不影响遗赠,这一说法更为正确,因为遗赠的原因与遗赠本身并不相连:但如果在大多数情况下能证明,若非如此他便不会遗赠,则恶意抗辩将有适用余地。
§35.1.72.7Falsam condicionem Cassius et Caelius Sabinus impossibilem esse dixerunt, ueluti: 'Pamphilus, si quod Titio debeo soluerit, liber esto', si modo nihil Titio fuit debitum: quod si post testamentum factum testator pecuniam exsoluit, defecisse condicionem intellegi.
卡西乌斯和凯里乌斯·萨比努斯认为,虚假条件是属于不可能的条件,例如:“如果潘菲鲁斯偿还了我欠提修斯的债务,他就获得自由”,前提是根本不欠提修斯任何债务:但如果在立遗嘱后,遗嘱人偿还了该笔金钱,则应理解为条件不成就。
§35.1.72.8Falsam legati demonstrationem non facere legatum Sabinus respondit (ueluti si quis, cum Titio nihil legasset, ita scriptum reliquerit: 'ex centum, quae Titio legaui, quinquaginta heres Seio dato') idque sumpsit ex defuncti uoluntate, quia non animo legandi, sed deminuendi legatum, quod falso datum existimaret, ita scriberet.
萨比努斯回答说,对遗赠的虚假说明并不能确立遗赠(例如,在某人未向提修斯遗赠任何东西的情况下,留下了这样的字句:“从我向提修斯遗赠的一百中,我的继承人应当给塞尤斯五十”)。 并且他是从死者的意愿中推论出这一点的,因为遗嘱人写下这些字句并非出于遗赠的意图,而是为了削减他误以为已经给予的遗赠。
propter falsam tamen demonstrationem legati non plus Seius adsequetur, quam si uere demonstratum fuisset.
然而,由于对遗赠的虚假说明,塞尤斯获得的份额不会多于在真实说明的情形下所应获得的份额。