[IDEM libro nono ad Plautium. ] §35.1.44.prQui heredi dare iussus est, seruo alieno instituto non domino dare debet.
[同上,保罗执笔,《普劳提乌斯注》第九卷] 被命向继承人给付的人,在他人奴隶被指定为继承人的情况下,应当给付给该奴隶,而非其主人。
nam et si alio herede instituto iussus est seruo Titii dare, ipsi seruo datur, quia quae facti sunt, non transeunt ad dominum, quemadmodum, si mihi aut seruo Titii stipulatus sim, non Titio, sed seruo eius dari potest: et haec uera sunt.
因为即使在指定他人为继承人时,他被命向提修斯的奴隶给付,给付也是针对奴隶本人的,因为属于事实行为的事项并不转移给主人,正如如果我为自己或提修斯的奴隶作出了约定,可以给付给他的奴隶,而非提修斯:这些观点是正确的。
§35.1.44.1Sed cum heredi dare iussus est, uideamus, ne domino dandum sit: et consequens est et hic seruo dari.
但是,当被命向继承人给付时,让我们看看是否应当给付给主人:而逻辑上的结论是,在这里也应当给付给奴隶。
§35.1.44.2Certe statuliber quin domino dare debeat, non est dubium.
当然,对于自由留保奴隶应当向主人给付这一点,是毫无疑问的。
§35.1.44.3Contra qui domino debet dare, non implet condicionem dando seruo eius, nisi si dominus consenserit: nemo enim in tali specie condicionem nesciente me uel nolente implere potest.
与此相反,应当向主人给付的人,除非主人同意,否则通过向其奴隶给付并不能满足条件:因为在此类情况下,任何人不能在我不获知或违背我意愿的情况下满足条件。
§35.1.44.4Cum hereditas ex Trebelliano senatus consulto restituta est, heredi dandum est, ut impleatur condicio: nec hoc restituendum est ex causa fideicommissi.
当依据特雷贝里亚努斯元老院议决返还遗产时,为了满足条件,应当给付给继承人:且这部分并不需要基于信托遗赠的原因而被返还。
§35.1.44.5Sed cum suspectam adiit et restituit, dubitabatur, an ei auferendum sit: et benignius est et in hoc casu nihil ei auferri.
但是,当他以债务超额为由继承并返还遗产时,曾有人怀疑是否应当将其从他那里夺走:而在这种情况下,更宽厚的做法是不从他那里夺走任何东西。
§35.1.44.6Si autem me herede instituto controuersia mihi fiet hereditatis, si cauet legatarius euicta hereditate reddi legatum, et ipsi cauendum est reddi quod dedit.
另外,如果在我被指定为继承人时,对我产生了关于遗产的争议,只要受遗赠人保证在遗产被追夺时退还遗赠,那么他也应当获得保证,退还他所给付的财产。
§35.1.44.7Sed si iussus sis mihi decem dare et accipere hereditatem ex senatus consulto, decem tibi ex causa fideicommissi non restituam.
但是,如果你被命向我给付十个单位并依据元老院议决接受遗产,我不会基于信托遗赠的原因向你退还这十个单位。
§35.1.44.8Si duorum seruo legatum sit sub condicione dandi, non posse per partes condicioni pareri quidam aiunt, sed semel dandam pecuniam: sed ego contra puto.
如果向两个人的共同奴隶作出附带给付条件的遗赠,有人认为不能分部分满足该条件,而必须一次性给付金钱:但我持相反看法。
§35.1.44.9Si pars rei legatae usucapta sit, an in solidum parendum sit, dubito.
如果遗赠物的一部分已被取得时效取得,是否必须全部履行条件,我对此存疑。
et potest dici pro parte parendum ex sententia testatoris.
但可以根据遗嘱人的意愿,认为应当部分履行。
§35.1.44.10PLAUTIUS. Uni ex heredibus fundum legaui, si centum heredibus dedisset: deducet suam partem hereditariam et reliquam summam heredibus pro portione eorum dabit.
普劳提乌斯。 我向继承人之一遗赠了一块土地,条件是他向继承人们给付一百个单位:他将扣除自己作为继承人享有的份额,并将剩余数额按比例给付给其他继承人。
at si heres ex parte ita institutus esset, si heredibus decem dedisset, non aliter esset heres, quam si tota decem coheredibus dedisset, quia non ante ad hereditatem admitteretur, quam si omnem summam dedisset.
但如果一个部分继承人是被如此指定的:条件是他向继承人们给付十个单位,那么除非他向共同继承人们给付全部的十个单位,否则他不会成为继承人,因为在他给付全部数额之前,他是不会被准许继承遗产的。
nam cum et seruus testamento liber et ex parte heres ita scriptus esset, si heredibus decem dedisset, constitit non aliter eum liberum heredemque futurum, quam si tota decem coheredibus dedisset.
因为当一个奴隶在遗嘱中被记为既获得自由又作为部分继承人,条件是他向继承人们给付十个单位时,已确立的规则是:除非他向共同继承人们给付全部的十个单位,否则他不会获得自由并成为继承人。
PAULUS: hoc iure utimur.
保罗:我们适用这一法律。