[PAULUS libro octauo ad Plautium. ] §35.1.43.prPLAUTIUs.
[保罗执笔,《普劳提乌斯注》第八卷] 普劳提乌斯。
Rogatus est heres a liberto testatore, ut perceptis sibi decem totam hereditatem reuenderet: postea patronus defuncti bonorum possessionem contra tabulas petierat et partem hereditatis, quae debebatur, abstulerat.
继承人被作为遗言人的被释自由人要求:在自己留取十个单位的财产后,将全部遗产转让(信托)。 此后,死者的保护人请求了违反遗嘱的财产占有,并拿走了属于他的那部分遗产。
Proculus Cassius fideicommissarium pro rata quod soluit repetere debere aiunt.
普罗库鲁斯和卡西乌斯认为,信托遗赠受益人应当按比例请求返还其已给付的部分。
PAULUS. hoc iure utimur: nam quemadmodum praestatione fideicommissorum et legatorum heres exoneratur per praetorem, ita etiam ipse partem consequi debet.
保罗。 我们适用这一法律:因为正如继承人通过裁判官在信托遗赠和一般遗赠的给付上获得免责一样,他自己也应当获得相应比例的部分。
§35.1.43.1Diuersum est, si Falcidia interueniat et minuat legatum: nam his casibus nihil repetetur, quia in solidum condicioni paretur.
如果由于《法尔西迪亚法》的介入而减少了遗赠,则情况不同:因为在这种情况下,不应请求返还任何财产,因为该条件已被视为全部满足。
§35.1.43.2Item scinditur ius dandi, si is cui legatum est non potest partem hereditatis sibi relictam totam capere: nam uerius est partem eum praestare debere, partem illos, qui auferunt ab eo, quod plus relictum est, quam a lege conceditur.
同样地,如果获得遗赠的人不能全部取得留给他的那部分遗产,给付的义务也会被分割:因为更合理的观点是,他应当给付一部分,而那些从他那里拿走超出法律允许限额部分的给付者,应当给付另一部分。
§35.1.43.3Neratius libro primo responsorum scribit, ex duobus scriptis heredibus si unus rogatus sit tibi hereditatem restituere, tu Titio certam summam dare, et beneficio legis Falcidiae in restituendo heres utatur, quanto minus tibi praestiterit, tanto minus te Titio praestare non esse iniquum.
内拉提乌斯在《解答集》第一卷中写道:在两个被指定的继承人中,如果其中一人被要求向你返还遗产,而你被要求给提修斯一定数额的金钱,且该继承人在返还时使用了《法尔西迪亚法》的利益,那么,继承人向你少给付了多少,你向提修斯也相应地少给付多少,这并非不公正。