[IAUOLENUS libro primo ex posterioribus Labeonis.
[亚沃勒努斯,《拉贝奥遗著评注》第一卷。
] §35.1.39.prQuae condicio ad genus personarum, non ad certas et notas personas pertineat, eam existimamus totius esse testamenti et ad omnes heredes institutos pertinere: at quae condicio ad certas personas accommodata fuerit, eam referre debemus ad eum dumtaxat gradum, quo hae personae institutae fuerunt.
] 我们认为,凡是关涉人员类别而非特定且已知个人的条件,均属于整个遗嘱,并适用于所有指定继承人;但凡是适应于特定个人的条件,我们应当将其仅归于指定这些个人的那个顺位。
§35.1.39.1Cum ita in testamento scriptum erat ut aliquid in foro fiat neque adscriptum erat in quo foro, Labeo ait, si non appareat, quid mortuus senserit, in eius municipii foro faciendum, in quo is qui testamentum fecerit domicilium habuerit: quam sententiam ego quoque probo.
当遗嘱中写道应当在广场上进行某事,而未写明在哪个广场时,拉贝奥认为,如果死者的意图不明显,则应当在立遗嘱人拥有住所的那个自治市的广场上进行。 这一观点我也予以赞同。