[IAUOLENUS libro primo ex posterioribus Labeonis. ] §35.1.39.prQuae condicio ad genus personarum, non ad certas et notas personas pertineat, eam existimamus totius esse testamenti et ad omnes heredes institutos pertinere: at quae condicio ad certas personas accommodata fuerit, eam referre debemus ad eum dumtaxat gradum, quo hae personae institutae fuerunt.
[야볼레누스, 라베오의 유고집 제1권에서.] 특정되고 알려진 인물들이 아니라 사람들의 부류에 관련된 조건은 유언장 전체에 속하며 모든 지정상속인에게 적용된다고 우리는 생각한다. 그러나 특정 인물들에게 맞추어진 조건은 이 인물들이 지정된 바로 그 단계에만 한정하여 연관시켜야 한다.
§35.1.39.1Cum ita in testamento scriptum erat ut aliquid in foro fiat neque adscriptum erat in quo foro, Labeo ait, si non appareat, quid mortuus senserit, in eius municipii foro faciendum, in quo is qui testamentum fecerit domicilium habuerit: quam sententiam ego quoque probo.
유언장에 무언가가 광장에서 행해지도록 쓰여 있었고 어느 광장인지가 덧붙여 기록되어 있지 않았을 때, 라베오는 만일 망자가 무엇을 의도했는지가 명백하지 않다면, 유언을 한 사람이 주소를 가졌던 그 자치시의 광장에서 행해져야 한다고 말한다. 이 견해를 나 역시 찬성한다.