[ALFENUS UARUS libro quinto digestorum.
[阿尔芬努斯·瓦鲁斯,《学说汇纂》第五卷。
] §35.1.27.prIn testamento quidam scribserat, ut sibi monumentum ad exemplum eius, quod in uia Salaria esset Publii Septimii Demetrii, fieret: nisi factum esset, heredes magna pecunia multare et cum id monumentum Publii Septimii Demetrii nullum repperiebatur, sed Publii Septimii Damae erat, ad quod exemplum suspicabatur eum qui testamentum fecerat monumentum sibi fieri noluisse, quaerebant heredes, cuiusmodi monumentum se facere oporteret et, si ob eam rem nullum monumentum fecissent, quia non repperirent, ad quod exemplum facerent, num poena tenerentur.
] 某人在遗嘱中曾写道,要按照普布利乌斯·塞普蒂米乌斯·德米特里在萨拉里亚大道上的墓碑模范,为自己建造一座墓碑;若未建造,则对继承人处以巨额罚金。 由于并未发现该普布利乌斯·塞普蒂米乌斯·德米特里的墓碑,而是有一座普布利乌斯·塞普蒂米乌斯·达马的墓碑,推测立遗嘱者并不希望按照该模范为自己建造墓碑,因此继承人们请教,他们应当建造何种墓碑,以及如果因为找不到可作为模范建造的墓碑而未建造任何墓碑,他们是否会受到处罚。
respondit, si intellegeretur, quod monumentum demonstrare uoluisset is qui testamentum fecisset, tametsi in scriptura mendum esset, tamen ad id, quod ille se demonstrare animo sensisset, fieri debere: sin autem uoluntas eius ignoraretur, poenam quidem nullam uim habere, quoniam ad quod exemplum fieri iussisset, id nusquam exstaret, monumentum tamen omnimodo secundum substantiam et dignitatem defuncti exstruere debere.
他回答说,如果能够理解立遗嘱者想要指示的是哪一座墓碑,即使字面上存在错误,也仍应当按照他在心中想要指示的那座墓碑来建造;但如果其意图无法查明,则罚金并无约束力,因为他命令作为模范建造的墓碑并无处存在,然而,无论如何,他们仍应当根据死者的财产状况和尊严,建造一座墓碑。