[IDEM libro undecimo epistularum.
[同上,在《书信集》第十一卷。
] §35.1.111.prQui sub condicione rationum reddendarum liber esse iussus est, docere debet constare fidem omnibus, quae ab eo gesta sunt, ut neque subtraxerit quid ex his quae acceperit neque expensum rationibus praescripserit quod non dederat: sed et quod reliquum per contextum scriptum est remanere apud eum, soluere debet: neque enim aliter liber esse potest, quam si hoc modo condicioni, sub quam data est libertas, satisfecerit.
] 凡被命令在提交账目报告的条件下获得自由的人,必须证明其所经办的一切事务均体现了诚信,即他既没有从收到的财物中私自扣留任何东西,也没有在账目中将未曾付出的款项记作支出;而且,根据账目的前后联系,记作仍留在其手中的余额,他也必须予以偿付。 因为,除非他以这种方式履行了赋予其自由所依附的条件,否则他不能以其他方式获得自由。
ceterum debitores, cum quibus ipse contraxit, non utique in diem mortis domini sui fuisse idoneos praestare cogendus est, sed eo tempore, quo his creditum est, eius condicionis fuisse, ut diligens pater familias his crediturus fuerit.
至于他本人与其缔结契约的债务人,决不应强迫他保证他们在主人去世之日仍有偿付能力,而只要保证在向他们提供信用时,他们处于一个勤勉的家父长也会信任他们的状况即可。