[AFRICANUS libro secundo quaestionum.
[阿非利加努斯,《疑难问题集》第二卷。
] §34.2.2.prQui tibi mandauerat, ut ornamenta in usum uxoris suae emeres, eidem uxori uti adsolet legauit quae eius causa parata erunt: tu deinde post mortem mandatoris ignorans eum decessisse emisti.
] 某人曾委托你购买供其妻子使用的饰品,并(按惯例)将为她所准备好的物品遗赠给该同一妻子。 随后,你在委托人死后、不知其已去世的情况下购买了它们。
non debebuntur mulieri, quoniam ea uerba ad mortis tempus referuntur.
这些物品不应给付给该妇人,因为那些词句指的是死亡之时。
at si uiuente testatore, muliere autem mortua emeris, non ineleganter dicetur inefficax hoc legatum esse, quando non possit uere dici eius causa paratum uideri, quae prius decessit.
但是,如果是在立遗嘱人活着、而该妇人已死的情况下,你购买了它们,那么,说这一遗赠无效是不无雅致的(是妥当的),因为确实不能说,这是为先于立遗嘱人去世的她所准备的。
eadem dicenda erunt et si uiuat quidem mulier, sed diuerterit et quaeratur, an post empta ei debeantur, quasi non uideantur uxoris causa parata.
如果该妇人虽然活着但已离婚,且引发了在此之后购买的物品是否应给付给她的疑问,那么也必须得出相同的结论,因为这些物品似乎不能被视为是为了妻子的缘故而准备的。