[SCAEUOLA libro quarto responsorum.
[斯卡埃沃拉,《答复集》第四卷。
] §34.1.13.prGaio Seio trecentos aureos legauit, ut ex usuris eius summae libertis cibaria et uestiaria praestaret, quae statuerat: codicillis autem eandem summam uctuit dari Gaio Seio, sed dari Publio Maeuio uoluit: quaero, an libertis fideicommissum debeat Maeuius.
] 立遗嘱人向盖乌斯·塞尤斯遗赠了三百奥雷,以便他从该笔款项的利息中,向解放自由人提供其所规定的伙食费和衣服费。 然而,他在遗嘱补足书中禁止将该同一款项给予盖乌斯·塞尤斯,而希望给予普布利乌斯·梅维乌斯。 现请问,梅维乌斯是否对解放自由人负有信托遗赠的义务。
respondi Maeuium, nisi aliud, de quo non deliberaretur, doceat sibi a testatore iniunctum, uideri secundum uoluntatem testatoris recepisse ea onera, quae adscripta erant ei summae, quae in eum codicillis transferebatur.
我答复道:梅维乌斯除非能证明立遗嘱人向他强加了其他事宜(对此不予讨论),否则应被视为根据立遗嘱人的意愿,承担了附属于该笔通过遗嘱补足书转移给他的款项上的负担。
§34.1.13.1Imperator Antoninus Pius libertis Sextiae Basiliae. 'Quamuis uerba testamenti ita se habeant, ut, quoad cum Claudio Iusto morati essetis, alimenta et uestiarium legata sint, tamen hanc fuisse defunctae cogitationem interpretor, ut et post mortem Iusti eadem uobis praestari uoluerit'.
皇帝安东尼·庇护致塞克斯蒂娅·巴西利亚的解放自由人们:“虽然遗嘱的措辞是,只要你们与克劳狄乌斯·尤斯图斯共同生活,便向你们遗赠扶养费和衣服费,但我将死者的意图解释为,她希望在尤斯图斯死后也向你们提供同样的费用。
respondit eiusmodi scripturam ita accipi, ut necessitas alimentis praestandis perpetuo maneat.
”答复认为,此类措辞应理解为,提供扶养费的义务永久存在。
§34.1.13.2Item consultus de tali scriptura et tecum sint semper uolo': quaero, cum manumissi ab herede cum eo morati diu sint, sed ob grauiorem seruitutem ab eo discesserint, an alimenta his debeantur, quae negat se praestare, nisi uice seruitutis is uteretur.
同样,关于以下措辞接受咨询:“且我希望他们始终与你在一起”:现请问,当继承人释放的人与他共同生活了很长时间,但因过于严苛的劳役而离开他时,是否应向他们提供扶养费? 而继承人声称,除非他能像对待奴隶那样使用他们,否则拒绝提供该费用。
respondit secundum ea quae proponerentur deberi.
答复道:根据所陈述的事实,应当提供。