[POMPONIUS libro quinto decimo ad Sabinum.
[蓬波尼乌斯,《论萨宾》第十五卷。
] §33.2.6.prSi usus fructus mihi in biennium continuum a morte testatoris legatus sit et per heredem steterit, quo minus eum mihi daret, praeterito biennio nihilo minus tenetur (quemadmodum teneretur, si res legata in rerum natura esse desisset, quam quis deberet, moratusque esset in ea danda), ut peti quidem iam usus fructus qui legatus sit non possit, quia alius futurus sit quam qui legatus fuerit, sed aestimatio eius bima dumtaxat facienda sit.
] 如果遗赠给我的,是自遗言人死亡起连续两年的使用收益权,而因继承人的原因导致其未能将该权利交付给我,那么即使在两年过后,继承人仍同样承担责任(正如若有人所债务的遗赠物已在自然界中不复存在,而其在交付该物时已发生迟延,他仍应承担责任一样),其结果是,虽然原遗赠的使用收益权本身已不能再被请求(因为未来将获得的已不同于原先被遗赠的),但至少必须对这两年期限的价值进行评估。