Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §33.10.7.pr-33.10.7.2

家当的定义与词语习惯及遗嘱人真意

第 5129 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

凯尔苏斯介绍了拉贝奥关于家当的词源学解释和图贝罗对其的定义,并讨论了塞尔维乌斯与图贝罗之间关于词语的共同习惯与遗嘱人主观意图之间冲突的争论,最终赞同塞尔维乌斯的观点。

[CELSUS libro nono decimo digestorum. ] §33.10.7.prLabeo ait originem fuisse supellectilis, quod olim his, qui in legationem proficiscerentur, locari solerent, quae sub pellibus usui forent.
[凯尔苏斯,《学说汇纂》第十九卷] 拉贝奥说,“家当”一词的起源在于,过去那些出使的人,通常会被租赁给他们那些在皮帐篷下可以使用的物品。
§33.10.7.1Tubero hoc modo demonstrare supellectilem temptat: instrumentum quoddam patris familiae rerum ad cottidianum usum paratarum, quod in aliam speciem non caderet, ut uerbi gratia penum argentum uestem ornamenta instrumenta agri aut domus.
图贝罗试图以如下方式界定家当:它是家父为日常使用而准备的某种装备,且不属于其他类别,例如粮食、银器、衣服、饰物、农田或房屋的装备。
nec mirum est moribus ciuitatis et usu rerum appellationem eius mutatam esse: nam fictili aut lignea aut uitrea aut aerea denique supellectili utebantur, nunc ex ebore atque testudine et argento, iam ex auro etiam atque gemmis supellectili utuntur.
而且,随着城邦风俗和物品使用的变化,其名称的含义发生改变也并不奇怪;因为过去人们使用的是陶制、木制、玻璃制或青铜制的家当,而现在人们使用的则是象牙、龟甲、银器、甚至金器和宝石制成的家当。
quare speciem potius rerum, quam materiam intueri oportet, suppellectilis potius an argenti, an uestis sint.
因此,应当着眼于物品的用途而非材质,来判断它们到底是属于家当、银器、还是衣服。
§33.10.7.2Seruius fatetur sententiam eius qui legauerit aspici oportere, in quam rationem ea solitus sit referre: uerum si ea, de quibus non ambigeretur, quin in alieno genere essent, ut puta escarium argentum aut paenulas et togas, supellectili quis adscribere solitus sit, non idcirco existimari oportere supellectili legata ea quoque contineri: non enim ex opinionibus singulorum, sed ex communi usu nomina exaudiri debere.
塞尔维乌斯承认,应当考量遗赠者的意图,即他习惯于将这些物品归入何种账目。 但是,如果有人习惯于将那些毫无疑问属于其他类别的物品,例如餐用银器、或者斗篷和托加袍,也归入家当之中,并不能因此就认为,在遗赠家当的时候这些物品也被包含在内;因为对名称的理解不应当根据个人的主观想法,而应当根据共同的习惯。
id Tubero parum sibi liquere ait: nam quorsum nomina, inquit, nisi ut demonstrarent uoluntatem dicentis? equidem non arbitror quemquam dicere, quod non sentiret, ut maxime nomine usus sit, quo id appellari solet: nam uocis ministerio utimur: ceterum nemo existimandus est dixisse, quod non mente agitauerit.
图贝罗表示他对此不太明白,他说:“因为如果不是为了表达说话者的意图,名字又是为了什么呢? 固然,我不认为有人会说出自己心里不这么想的话,即便他极力使用了通常用来称呼该物的方式;因为我们虽是借助声音的作用,但不能认为有人说出了他脑子里没有考虑过的事情。
sed etsi magnopere me Tuberonis et ratio et auctoritas mouet, non tamen a Seruio dissentio non uideri quemquam dixisse, cuius non suo nomine usus sit.
”然而,尽管图贝罗的论理和权威极大地打动了我,但我仍然赞同塞尔维乌斯的观点,即如果一个人没有使用某物的固有名称,就不能认为他表达了该物。
nam etsi prior atque potentior est quam uox mens dicentis, tamen nemo sine uoce dixisse existimatur: nisi forte et eos, qui loqui non possunt, conato ipso et sono quodam καὶ τῇ ἀνάρθρω φωνῇ dicere existimamus.
因为虽然说话者的心思比声音更在先且更有力,但没有声音,就没有人被认为说了话;除非我们碰巧认为,那些不能说话的人,通过其尝试本身以及某种声音和不分节的声音也算是在说话。

词汇与语法注释

  1. §33.10.7.prquod olim his... locari solerent, quae sub pellibus usui forent — 未完成过去时虚拟式 forent 用于关系从句 quae... forent 中,表示基于拉贝奥观点(ait)的间接引语或主观设想(“可能在皮帐篷下有用的物品”)。solerent 在 quod 从句中也因间接引语而使用虚拟式。此处展示了拉贝奥将家当(supellex)源起于“在皮帐篷下”(sub pellibus)的民间词源学解释。
  2. §33.10.7.2non tamen a Seruio dissentio non uideri quemquam dixisse — 包含双重否定的结构。non dissentio(我不反对)支配着对格与不定式结构 non uideri quemquam dixisse(不认为任何人说了话)。整体上表达了凯尔苏斯对塞尔维乌斯观点的赞同。
  3. §33.10.7.2cuius non suo nomine usus sit — cuius 是关系代词属格,修饰 suo nomine(其自身名称)。因为动词 utor(usus sit)支配夺格(nomine),该句直译为“他未曾使用其自身名称的物品”。
  4. §33.10.7.2καὶ τῇ ἀνάρθρω φωνῇ — 插入在拉丁语正文中的希腊语短语,意为“以及不分节的声音”。凯尔苏斯通过聋哑人等无法说话之人通过声音或不分节的声音进行表达的极端例子,反讽地论证了若无声音(vox),则无法实现心意(mens)的法律表达。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §33.10.7.pr-33.10.7.2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:33.10.7.pr-33.10.7.2

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。