[CELSUS libro nono decimo digestorum. ] §33.10.7.prLabeo ait originem fuisse supellectilis, quod olim his, qui in legationem proficiscerentur, locari solerent, quae sub pellibus usui forent.
[ケルスス『学説彙纂』第19巻] ラベオは、家財の起源は、かつて使節として赴く人々のために、テントで役立つものが貸し出されるのが常であったことにあると言う。
§33.10.7.1Tubero hoc modo demonstrare supellectilem temptat: instrumentum quoddam patris familiae rerum ad cottidianum usum paratarum, quod in aliam speciem non caderet, ut uerbi gratia penum argentum uestem ornamenta instrumenta agri aut domus.
トゥベロは次のように家財道具を定義しようと試みている。 すなわち、家父の日常の使用のために用意された物の一種の備品であり、他のカテゴリーに該当しないもの、例えば、食糧貯蔵、銀器、衣服、装飾品、農地や家屋の道具といったものに該当しないものである。
nec mirum est moribus ciuitatis et usu rerum appellationem eius mutatam esse: nam fictili aut lignea aut uitrea aut aerea denique supellectili utebantur, nunc ex ebore atque testudine et argento, iam ex auro etiam atque gemmis supellectili utuntur.
そして、市民の慣習や物の使用方法によってその名称の意味が変化したことは驚くに値しない。 なぜなら、かつて人々は土器、木製、ガラス製、あるいは青銅製の家財道具を用いていたが、今や象牙や亀甲、銀、さらには金や宝石でできた家財道具を用いているからである。
quare speciem potius rerum, quam materiam intueri oportet, suppellectilis potius an argenti, an uestis sint.
それゆえ、それらが家財道具なのか、銀器なのか、あるいは衣服なのかについては、素材よりもむしろ物の用途に着目すべきである。
§33.10.7.2Seruius fatetur sententiam eius qui legauerit aspici oportere, in quam rationem ea solitus sit referre: uerum si ea, de quibus non ambigeretur, quin in alieno genere essent, ut puta escarium argentum aut paenulas et togas, supellectili quis adscribere solitus sit, non idcirco existimari oportere supellectili legata ea quoque contineri: non enim ex opinionibus singulorum, sed ex communi usu nomina exaudiri debere.
セルウィウスは、遺贈者がそれらの物をどのような分類に帰す習慣であったかという、遺言者の意図が顧みられるべきであると認めている。 しかし、例えば食卓用銀器、あるいは外套やトガのように、明らかに他のジャンルに属することに疑いの余地がないものを、誰かが家財道具に含める習慣にしていたとしても、それだからといって、家財道具が遺贈された場合にそれらの物も含まれると見なされるべきではないとする。 なぜなら、名称は個人の主観的な考えによってではなく、共通の慣用に基づいて理解されるべきだからである。
id Tubero parum sibi liquere ait: nam quorsum nomina, inquit, nisi ut demonstrarent uoluntatem dicentis? equidem non arbitror quemquam dicere, quod non sentiret, ut maxime nomine usus sit, quo id appellari solet: nam uocis ministerio utimur: ceterum nemo existimandus est dixisse, quod non mente agitauerit.
トゥベロはこの点について、自分には十分納得がいかないと言い、こう主張する。 「そもそも、話す者の意志を示すためでなければ、何のために名称があるというのか。 実際のところ、私は、一般にそう呼ばれている名称を最大限使用したとしても、自分が思ってもいないことを口にする者がいるとは考えない。 なぜなら、我々は声の助けを借りているが、心の中で考えていないことを言ったと見なされるべき者は誰もいないからである。
sed etsi magnopere me Tuberonis et ratio et auctoritas mouet, non tamen a Seruio dissentio non uideri quemquam dixisse, cuius non suo nomine usus sit.
」しかし、私はトゥベロの論理と権威に大いに動かされるものの、やはり、その固有の名称を使用しなかった物について、その者がそれを言ったとは見なされないというセルウィウスの意見に反対しない。
nam etsi prior atque potentior est quam uox mens dicentis, tamen nemo sine uoce dixisse existimatur: nisi forte et eos, qui loqui non possunt, conato ipso et sono quodam καὶ τῇ ἀνάρθρω φωνῇ dicere existimamus.
なぜなら、話す者の精神は声よりも先立ち、より強力であるとはいえ、声なしに何かを言ったと見なされる者は誰もいないからである。 もっとも、話すことのできない人々も、その試み自体や、ある種の音、そして分節されない声によって話していると我々がみなすのであれば、話は別であるが。