[PAULUS libro tertio decimo responsorum.
[保罗,源自《答辩集》第十三卷。
] §32.0.92.pr'Si mihi Maeuia et Negidia filiae meae heredes erunt, tunc Maeuia e medio sumito praecipito sibique habeto fundos meos illum et illum cum casulis et custodibus omnium horum fundorum et cum his omnibus agris, qui ad coniunctionem cuiusque eorum fundorum emptione uel quolibet alio casu optigerint, item cum omnibus mancipiis pecoribus iumentis ceterisque uniuersis speciebus, quae in isdem fundis quoue eorum cum moriar erunt, uti optimi maximique sunt utique eos in diem mortis meae possedi et, ut plenius dicam, ita uti cluduntur'.
] “如果我的女儿马埃维亚和内吉迪亚成为我的继承人,那么马埃维亚应当从共同遗产中取出、先取并为自己保有我的那个和那个土地,附带小屋以及所有这些土地的看守人,并附带通过购买或其他任何事由而归入这些土地中各土地结合之下的所有这些耕地,同样附带在我去世时存在于相同土地或其中任何土地上的所有奴隶、家畜、役畜及其他所有种类的物品,按照它们处于最完好且最无负担的状态,且正如我直到去世之日所占有的那样,并且说得更充分一些,正如它们被围起的那样。
in fundo autem uno ex his, qui praelegati sunt, tabularium est, in quo sunt et complurium mancipiorum emptiones, sed et fundorum et uariorum contractuum instrumenta, praeterea et nomina debitorum: quaero, an instrumenta communia sint.
”然而,在这些被先取遗赠的土地之一中有一个档案室,其中不仅有若干奴隶的购买契据,还有土地及各种合同的契据,此外还有债务人的名单(债权凭证):我请问,这些契据是否属于共有。
respondi secundum ea quae proponuntur instrumenta emptionum, item debitorum, quae in fundo praelegato remanserunt, non uideri legato contineri.
我答复称,根据所提出的案情,在被先取遗赠的土地上遗留的购买契据以及债务契据,似乎不包含在遗赠中。
§32.0.92.1His uerbis domibus legatis: 'fidei heredum meorum committo, uti sinant eum habere domus meas, in quibus habito, nullo omnino excepto cum omni instrumento et repositis omnibus' non uideri testatorem de pecunia numerata aut instrumentis debitorum sensisse.
在以如下言词遗赠房屋时:“我信托我的继承人,使他们允许他保有我居住的房屋,绝无例外,附带所有用具及所有储藏的物品”,似乎不能认为遗言人意图指现款或债务凭证。