[SCAEUOLA libro tertio responsorum.
[斯卡埃沃拉,源自《答辩集》第三卷。
] §32.0.93.prLucius Titius testamento suo cauit, ne ullo modo praedium suburbanum aut domum heres alienaret: filia eius heres scripta heredem reliquit filiam suam, quae easdem res diu possedit et decedens extraneos heredes instituit: quaesitum est, an praedia pertinerent ad Iuliam, quae Lucium Titium testatorem patruum maiorem habuit.
] 卢基乌斯·蒂蒂乌斯在遗嘱中规定,继承人不得以任何方式转让郊外的土地或房屋。 被指定为继承人的他的女儿,留下她自己的女儿作为继承人,该女儿长期占有相同的财产,并在去世时指定了外人作为继承人。 现问:这些土地是否属于将遗嘱人卢基乌斯·蒂蒂乌斯视为大伯父的尤利娅。
respondit nihil proponi contra uoluntatem defuncti factum, quo minus ad heredem pertinerent, cum hoc nudum praeceptum est.
答复称,既然这只是一个空洞的训示,则在所提出的案情中,并没有任何违反死者意愿的行为,从而不妨碍这些财产属于继承人。
§32.0.93.1Semproniae 'mulieri meae reddi iubeo ab heredibus meis centum aureos, quos mutuos acceperam'.
“我命令我的继承人向我的妻子塞姆普罗妮娅归还一百金币,这是我作为借款收到的。
quaesitum est, si hanc pecuniam ut debitam Sempronia petens uicta sit, an fideicommissum peti possit.
”现问:如果塞姆普罗妮娅将这笔钱作为债务予以请求而败诉,是否可以作为信托遗赠予以请求。
respondit secundum ea quae proponerentur posse ex causa fideicommissi peti, quod apparuisset non fuisse ex alia causa debitum.
答复称,根据所提出的案情,可以基于信托遗赠的诉由予以请求,因为已经表明这笔钱并非基于其他原因而属于债务。
§32.0.93.2Quidam praedia legauit libertis adiectis his uerbis: 'uti a me possessa sunt et quaecumque ibi erunt, cum moriar': quaesitum est, an mancipia, quae in his praediis morata in diem mortis patris familias fuerunt operis rustici causa uel alterius officii, ceteraeque res, quae ibi fuerunt, ad legatarios pertineant.
某人将土地遗赠给其解放自由人,并附带以下言词:“正如它们由我占有那样,以及在我去世时将存在于那里的任何东西。 ”现问:直到家父去世之日,因农活或其他职务而留守在这些土地上的奴隶,以及存在于那里的其他物品,是否属于受遗赠人。
respondit pertinere.
答复称,属于。
§32.0.93.3Quaesitum est, an, quod heredes fratribus rogati essent restituere, etiam ad sorores pertineret.
现问:继承人被要求向“兄弟们”返还的财产,是否也属于“姐妹们”。
respondit pertinere, nisi aliud sensisse testatorem probetur.
答复称,属于,除非证明遗言人有其他意图。
§32.0.93.4Collegio fabrorum fundum cum siluis, quae ei cedere solent, uti optimus maximusque esset, legauit.
他将一块土地及通常归属于该土地的森林,以最完好且最无负担的状态遗赠给手工业者行会。
quaero, an ea quoque, quae in diem mortis ibi fuissent, id est faenum pabulum palea, item machina, uasa uinaria, id est cuppae et dolia, quae in cella defixa sunt, item granaria legata essent.
我请问:直到死亡之日存在于那里的东西,即干草、饲料、麦秸,同样还有机器、酿酒容器(即固定在酒窖中的大桶和坛子),以及谷仓,是否也属于遗赠的范围。
respondit non recte peti, quod legatum non esset.
答复称,请求这些是不正当的,因为它们并未被遗赠。
§32.0.93.5Ex parte dimidia heredi instituto per praeceptionem fundum legauit et ab eo ita petit: 'peto, uti uelis coheredem tibi recipere in fundo Iuliano meo, quem amplius te recipere iussi, Clodium Uerum nepotem meum, cognatum tuum'.
他向被指定继承二分之一份额的继承人通过先取方式遗赠了一块土地,并向其提出如下请求:“我请求你,乐意在我的尤里亚努斯土地上接纳我的外孙、你的亲戚克劳狄乌斯·维鲁斯作为你的共同受领人,该土地是我曾命令你额外收取的。
quaero, an pars fundi ex causa fideicommissi nepoti deberetur.
”我请问:该土地的一部分是否基于信托遗赠的诉由而应当给付给外孙。
respondit deberi.
答复称,应当给付。