[ULPIANUS libro primo responsorum.
[乌尔比安,源自其《意见集》第一卷。
] §32.0.68.prIunianio respondit testatorem adiciendo 'praedium Seianum omne' eam quoque partem fundi supra scripti quasi ad se pertinentem uideri per fideicommissum reliquisse, quam ex causa pignoris nactus est, saluo scilicet iure debitoris.
] (乌尔比安)回复尤尼亚尼乌斯:遗言人通过增加‘全部塞亚努斯庄园’这一表述,应被视为也通过信托遗赠了上述土地中他因质权而获得的那部分,视同属于他自己,当然,不得损害债务人的权利。
§32.0.68.1Ex his uerbis: 'curate agros attendere, et ita fiet, ut filius meus filios 'uestros uobis condonet', fideicommissum peti non posse.
从以下文字:‘注意照管田地,这样,我的儿子就会把你们的儿子免除(或让与)给你们’,不能请求信托。
§32.0.68.2Seruos communes a Seia ita relictos 'si mei erunt cum moriar' non deberi, si modo hoc sensit testatrix, ut ita deberentur, si in solidum eius fuissent.
塞亚以‘若我死时其属于我’的方式遗赠的共有奴隶,并不构成债务,只要女遗言人的意思是:仅在这些奴隶全部属于她时才应被遗赠。
§32.0.68.3Praediis cum his enthecis, quae in ea possessione sunt, relictis mancipia quoque praediorum, cum illic testamenti facti tempore fuerunt, cedent: sed et quae postea accesserunt, si modo hoc testator manifeste expressit.
在庄园与其领地上现存的储备物一同被遗赠时,如果庄园的奴隶在立遗嘱时在彼处,他们也将一并转让;但若遗言人明确表达了此意,则此后新增加的奴隶也包括在内。