Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §32.0.52.pr-32.0.52.9

书籍与容器遗赠的解释及范围

第 4876 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本文讨论了“书籍”(包括卷轴、册子本及各种材质)遗赠的法律范围,未完成书籍的处理,以及诸如书库、指环盒等容器的遗赠是否包含其内部物品。

[ULPIANUS libro uicesimo quarto ad Sabinum.
[保罗,源自《萨宾评注》第四卷。
] §32.0.52.prLibrorum appellatione continentur omnia uolumina, siue in charta siue in membrana sint siue in quauis alia materia: sed et si in philyra aut in tilia (ut nonnulli conficiunt) aut in quo alio corio, idem erit dicendum.
] “书”这一名称包含了所有的卷轴,不论其是写在莎草纸上、羊皮纸上,还是在任何其他材料上:但即使是写在椴树内皮上、椴树皮上(如某些人所制作的那样),或在任何其他皮革上,也应作同样的说明。
quod si in codicibus sint membraneis uel chartaceis uel etiam eboreis uel alterius materiae uel in ceratis codicillis, an debeantur, uideamus.
但是,如果是写在羊皮纸制、莎草纸制、甚至象牙制或其他材料的册子本中,或者写在涂蜡的小板册中,它们是否应当予以给付,让我们来探讨一下。
et Gaius Cassius scribit deberi et membranas libris legatis: consequenter igitur cetera quoque debebuntur, si non aduersetur uoluntas testatoris.
盖尤斯·卡西乌斯也写道,当书被遗赠时,羊皮纸也应当给付:因此,只要遗言者的意愿不与之相违背,其他材料的书也同样应当给付。
§32.0.52.1Si cui centum libri sint legati, centum uolumina ei dabimus, non centum, quae quis ingenio suo metitus est, qui ad libri scripturam sufficerent: ut puta cum haberet Homerum totum in uno uolumine, non quadraginta octo libros computamus, sed unum Homeri uolumen pro libro accipiendum est.
如果有人被遗赠了一百本书,我们将给他一百个卷轴,而不是某人凭自己的才智衡量出的、足以撰写一本书的一百个分量:例如,当他把荷马的全部著作收录在一个卷轴中时,我们不计算为四十八本书,而应当将荷马的一个卷轴当作一本书来接受。
§32.0.52.2Si Homeri corpus sit legatum et non sit plenum, quantaecumquae rhapsodiae inueniantur, debentur.
如果荷马的全集被遗赠且不完整,那么无论发现多少个歌章,它们都应当予以给付。
§32.0.52.3Libris autem legatis bibliothecas non contineri Sabinus scribit: idem et Cassius: ait enim membranas quae scriptae sint contineri, deinde adiecit neque armaria neque scrinia neque cetera, in quibus libri conduntur, deberi.
然而,萨宾写道,当书被遗赠时,书库并不包含在内:卡西乌斯也持相同观点:因为他说,写有文字的羊皮纸包含在内,接着他又补充道,无论是书柜、书箱,还是其他存放书籍的器物,都不应当予以给付。
§32.0.52.4Quod tamen Cassius de membranis puris scripsit, uerum est: nam nec chartae purae debentur libris legatis nec chartis legatis libri debebuntur, nisi forte et hic nos urserit uoluntas: ut puta si quis forte chartas sic reliquerit 'chartas meas uniuersas', qui nihil aliud quam libros habebat, studiosus studioso: nemo enim dubitabit libros deberi: nam et in usu plerique libros chartas appellant.
然而,卡西乌斯关于空白羊皮纸的论述是正确的:因为当书被遗赠时,空白的莎草纸不应给付;当莎草纸被遗赠时,书也不应给付,除非在此处遗言者的意愿恰好约束了我们:例如,如果某人仅拥有书籍,却将莎草纸以这种方式留给另一个学者:“我所有的莎草纸”:因为没有人会怀疑这些书应当给付:因为在习惯上,大多数人将书称为“莎草纸”。
quid ergo, si quis chartas legauerit puras? membranae non continebuntur neque ceterae ad scribendum materiae, sed nec coepti scribi libri.
那么,如果有人遗赠了空白的莎草纸呢? 羊皮纸和其余的写作用具都不包含在内,甚至连已经开始撰写但尚未完成的书也不包含在内。
§32.0.52.5Unde non male quaeritur, si libri legati sint, an contineantur nondum perscripti.
因此,如果遗赠了书籍,那么尚未写完的书籍是否包含在内,这一疑问是有道理的。
et non puto contineri, non magis quam uestis appellatione nondum detexta continetur.
我不认为它们应当包含在内,正如在“衣服”这一名称下,尚未织成的布料不包含在内一样。
sed perscripti libri nondum malleati uel ornati continebuntur: proinde et nondum conglutinati uel emendati continebuntur: sed et membranae nondum consutae continebuntur.
但是,已经写完但尚未用木槌打平或装饰的书籍应当包含在内:同样,尚未粘合或校订的书籍也将包含在内:甚至尚未缝合的羊皮纸也将包含在内。
§32.0.52.6Chartis legatis neque papyrum ad chartas paratum neque chartae nondum perfectae continebuntur.
当莎草纸被遗赠时,既不包含为制作莎草纸而准备的纸莎草,也不包含尚未制作完成的莎草纸。
§32.0.52.7Sed si bibliothecam legauerit, utrum armarium solum uel armaria continebuntur an uero libri quoque contineantur, quaeritur.
但是,如果他遗赠了书库,那么是仅包含一个书柜或多个书柜,还是书籍也包含在内,对此存在疑问。
et eleganter Nerua ait interesse id, quod testator senserit: nam et locum significari bibliothecam eo: alias armarium, sicuti dicimus 'eboream bibliothecam emit': alias libros, sicuti dicimus 'bibliothecam emisse'.
涅尔瓦极其优雅地指出,这取决于遗言者的意图:因为“书库”这个词,有时指代场所:有时指代书柜,正如我们说“他买了一个象牙书柜”:有时指代书籍,正如我们说“他买了一个书库”。
§32.0.52.7aQuod igitur scribit Sabinus libros bibliothecam non sequi, non per omnia uerum est: nam interdum armaria quoque debentur, quae plerique bibliothecas appellant.
因此,萨宾所写的“书籍并不随附于书库”,并非在所有情况下都正确:因为有时,许多人称为书库的书柜也应当给付。
plane si mihi proponas adhaerentia esse membro armaria uel adfixa, sine dubio non debebuntur, cum aedificii portio sint.
显然,如果你向我假设书柜是镶嵌在墙壁中或固定在建筑上的,那么毫无疑问它们不应当给付,因为它们是建筑物的组成部分。
§32.0.52.8Quod in bibliotheca tractauimus, idem Pomponius libro sexto ex Sabino in dactyliotheca legata tractat: et ait anulos quoque contineri, non solum thecam, quae anulorum causa parata sit: hoc autem ex eo coniectat, quod ita proponitur quis legasse: dactyliothecam meam et si quos praeterea anulos habeo' et ita Labeonem quoque existimasse ait.
我们在关于书库时所讨论的内容,蓬波尼乌斯在《萨宾评注》第六卷中针对遗赠指环盒也进行了讨论:他说指环也包含在内,而不仅仅是为存放指环而准备的盒子:他是从以下假设的遗赠中推测出这一点的:“我的指环盒,以及我另外拥有的任何指环”;并且他说拉贝奥也是这样认为的。
§32.0.52.9Sunt tamen quaedam, quae omnimodo legatum sequuntur: ut lectum legatum contineat et fulctra et armariis et loculis claustra et claues cedunt.
然而,有些东西在任何情况下都会随附于遗赠物:例如,遗赠的床也包含床脚,而锁和钥匙则随附于书柜和箱子。

词汇与语法注释

  1. §32.0.52.prlibris legatis — 既可以解释为夺格绝对(“当书被遗赠时”),也可以解释为与格(“对于被遗赠的书”)。在任何一种情况下,其实质意义都是“当书被遗赠时,羊皮纸(手抄本)也包含在遗赠范围内”。在此解释为夺格绝对更为自然。
  2. §32.0.52.1qui ad libri scripturam sufficerent — 关系代名词 `qui`(阳性复数)以前文的 `centum`(语境中指阳性名词 `libri`)为先行词。虚拟语气 `sufficerent` 用于表示特征的关系从句(“足以用于撰写书籍的[书]”)。
  3. §32.0.52.4studiosus studioso — 这是一个简练的同格表达,主格 `studiosus` 指代遗言者(即主句中的 `qui`),与格 `studioso` 指代受赠者。它在结构上补充说明了动词 `reliquit` 的主语和间接宾语的关系。
  4. §32.0.52.7locum significari bibliothecam eo — 在这个主格与不定式结构中(隶属于主句的 `ait`),`bibliothecam` 是主语宾格,而 `locum` 是表语宾格(意为“通过该词,‘图藏/书库’意指‘场所’”)。由于使用了被动语态不定式 `significari`,其字面意思是“‘场所’被‘书库’这一词所指代”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §32.0.52.pr-32.0.52.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:32.0.52.pr-32.0.52.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。